Genre: 
Full text: 
Attende domine ad me et audi vocem adversariorum meorum | Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in fame et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repentem quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in morte | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 155v