Dudum namque desolatam dominus Ungariam penitusque nulli datam praedicantum perviam per hunc sanctum evocavit ad baptismi gratiam et cum suis hereditavit dans caelorum patriam
Ave clara stella maris in lucem mundi probaris exorta divinitus Euge tuae claritatis lux umbrosae vetustatis patrum fugat gemitus In ortu tuo jucundo toti fuit orta mundo salus et salvatio Per te...
Clarum sidus fulget mundo luce micat laetabundo tenebrarum in profundo sole luna clarius | Leonardus fortis leo nardus sanans plagas reo praedicator placens deo et christi vicarius | Naufragari...
Splendida nempe dies rutilat | Angelico quae canore beat | Aethereis redimita coxis | Gramineis quoque compta bonis | Dans nova gaudia terrigonis | Fruge nitengo solum renovat | Aurea mala forendo...
Stellam Christum matutinam cum Maria praestolantes ne sola stet foris plorans nos cum ea vigilemus ut per noctem quem in somnis quaeritando dilexerat hunc inventum simul una procidentes adoremus
Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum...