Alleluia prima sabbatorum venerunt ad monumentum Maria Magdalene et Maria Jacobi emerunt aromata et venientes ut unguerent Jesum erat dies ille magnus valde alleluia
O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia...
Maria Magdalena et altera Maria ibant diluculo ad monumentum Jesum quem quaeritis non est hic surrexit sicut locutus est praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis alleluia alleluia
Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt |...