Genre:
Full text:
Alleluia [Prior de resurrectione]
Full text | |
---|---|
001910A |
Contristabantur discipuli posito in morte domino sed agnita ejus resurrectione gaudentes sed tristitia eorum versa est in gaudium alleluia |
002081A |
Currebant duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum alleluia |
002118A |
De resurrectione tua Christe caelum et terra laetantur crux tua fulget per totum mundum et claritas tua replet orbem terrarum alleluia |
003279A |
In resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sicut angeli dei in caelo alleluia |
004073A |
O quanta sunt caelestia angelorum gaudia de Christi resurrectione per quam humana natura in supernis sedibus reducta est ad integrum atque sanctis angelis conjuncta est alleluia |
006932R |
In resurrectione tua Christe alleluia alleluia |
006933R |
In resurrectione tua Christe caeli et terra laetentur alleluia alleluia |
007722R |
Super lapidem monumenti stabat angelus et psallebat de resurrectione domini et ante sepulcrum Jesu stabat Maria dicens domine si tu sustulisti eum dic ubi posuisti eum alleluia |
008100W |
In resurrectione tua Christe R. Caelum et terra laetantur alleluia |
206607A |
Super lapidem monumenti stabant angeli et psallebant de resurrectione domini et ante sepulcrum Jesu stabat Maria plorans domine si tu sustulisti eum dic ubi posuisti eum et ego eum tollam alleluia |