Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui et concupiscet rex speciem tuam quoniam ipse est dominus deus tuus