Ego enim jam delibor et tempus resolutionis meae instat bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi superest mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus in illum diem justus judex
Domine secundum actum meum noli me judicare nihil dignum in conspectu tuo egi ideo deprecor majestatem tuam ut tu deus deleas iniquitatem meam scio domine quia solus potens es peccata dimitte ideo...