Full text search
Displaying 54301 - 54400 of 59586
Cantus ID | Full text | Genre |
---|---|---|
005436 | Vir domini Dionysius Paulo dixit iste deus non est demonstratus inter deos sed est incognitus nobis et saeculo venturo futurus alleluia alleluia | A |
005435 | Vir domini Benedictus omnium justorum spiritu plenus fuit ipse intercedat pro cunctis monasticae professionis | A |
005434 | Vir domini beatus Maurus detrahentium sibi justa dolens supplicia lacrimis et precibus ut eis dominus misereretur obtinuit | A |
005433 | Vir domini Barbatus actionibus caelebs et coruscus miraculis sectam internecionis pellendo Beneventi effulsit | A |
005432 | Vir dei Silvester libera nos vel uno anno a nece draconis ut credamus Christum tuum divinitatis habere virtutem | A |
005431 | Vir dei in palatio victoris ducis militans ecclesiam sancti Florini ab eo suscepit regendam | A |
005430 | Vir dei Gamaliel ait Luciano non mei solum modo causa sollicitus sum sed potius pro illis qui mecum sunt | A |
005429 | Vir dei elevata sursum manu fecit signum crucis dicens revertere retro Satanas ne perimas hominem quem deus creavit alleluia | A |
005428 | Vir autem venerabilis Benedictus hoc non suis meritis sed oboedientiae illius deputare coepit | A |
005427 | Vindica domine sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est | A |
005426 | Vinctis manibus retrorsum trahebatur Eusebius per scalarum gradus et sanguinem fundebat pro Christo et catholicam fidem praedicabat | A |
005425 | Vincentius sanctus stramentis mollioribus jam refectus psalmum domino canit et hymnum laetus exsultat | A |
005424 | Vim virtutis suae oblitus est ignis ut pueri tui liberarentur illaesi | A |
005423 | Vim faciebant qui quaerebant animam meam | A |
005422 | Viginti energumeni ope vel intercessione ejus dei misericordia a malo sunt pervasore liberati | A |
005421.2 | Vigilate ergo nescitis enim quando tempus sit vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum repente venerit inveniat nos dormientes | A |
005421.1 | Vigilate ergo nescitis enim quando dominus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum repente venerit inveniat vos dormientes | A |
005421 | Vigilate omnes et orate nescitis horam quando tempus sit vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniet sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum venerit repente inveniat vos dormientes | A |
005420.1 | Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam | A |
005420 | Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam quando dominus vester venturus sit | A |
005419 | Vigilate et orate in hac nocte ut non subripiat nos ullus tentator angelus domini nos custodiat in hac nocte et perducat nos ad laetitia matutina ante sacrum et sanctum altare | A |
005418 | Vigilate animo in proximo est dominus deus noster | A |
005417 | Vidua quae diu quaedam a creditore fatigata ad virum dei protinus confugit et misericordiam suppliciter ejus postulabat | A |
005416 | Vidit populus claudum ambulantem et laudantem deum et repleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi | A |
005415 | Vidit Jacob scalam summitas ejus caelos tangebat et descendentes angelos et dixit vere locus iste sanctus est | A |
005414 | Vidit igitur assistere sibi virum aetate senem statura procerum vultu decorum | A |
005413 | Vidit dominus Petrum et Andream et vocavit eos | A |
005412 | Vidisti domine agonem meum quomodo pugnavi in stadio sed quia nolui oboedire mandatis principum jussa sum in mamilla torqueri | A |
005411 | Vidimus stellam ejus in oriente et venimus cum muneribus adorare dominum | A |
005410 | Vidi turbam magnam ex omnibus gentibus stantes ante thronum in conspectu agni | A |
005409.1 | Vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus stantes ante thronum | A |
005409 | Vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus stantes ante thronum in conspectu agni | A |
005408 | Vidi supra montem agnum stantem de sub cujus pede fons vivus emanat | A |
005407 | Vidi speciosam sicut columbam et circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium | A |
005406 | Vidi speciosam ascendentem sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris | A |
005405 | Vidi portam in domo domini clausam et dixit ad me angelus solus dominus veniet ingrediens et egrediens et erit semper clausa | A |
005404 | Vidi dominum sedentem super solium excelsum et plena erat omnis terra majestate ejus et ea quae sub ipso erant replebant templum | A |
005403zg | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | AV |
005403zf | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum | AV |
005403ze | Emitte spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | AV |
005403zd | Si quis sitit veniat et bibat et de ventre ejus fluent aquae vivae | AV |
005403zc | Domine apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen | AV |
005403zb | Confitemini domino quoniam bonus quam in saeculum misericordia ejus | AV |
005403za.1 | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | AV |
005403za | Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | AV |
005403 | Vidi aquam egredientem de templo a latere dextro alleluia et omnes ad quos pervenit aqua ista salvi facti sunt et dicent alleluia alleluia | A |
005402za | Ego primus et ego novissimus | AV |
005402 | Videte videte quia ego sum et non est alius praeter me ego occidam et vivere faciam percutiam et ego sanabo | A |
005401 | Videte me quis vos seducat multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent | A |
005400 | Videte manus meas et pedes meos quia ego ipse sum alleluia alleluia | A |
005399 | Vides inquit sanctus Clemens frater Dionysi quanta est messis dominica et quam pauci sunt operarii | A |
005398 | Viderunt oculi mei salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum | A |
005397 | Viderunt oculi mei salutare tuum domine deus | A |
005396 | Viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt et reginae et concubinae et laudaverunt eam in aeternum | A |
005395 | Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt et reginae laudaverunt eam | A |
005394 | Video virum similem filio dei confortantem pueros in camino ignis alleluia | A |
005393 | Videntibus qui aderant viri dei jussione daemon exivit de ore puellae quasi avis nigerrima et horrore terribilis | A |
005392 | Videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum in caelo alleluia | A |
005391 | Videntes stellam magi gavisi sunt gaudio magno et intrantes domum obtulerunt domino aurum thus et myrrham | A |
005390 | Videntes eum adoraverunt alleluia et locutus est eis alleluia | A |
005389.1 | Videntes turbae timuerunt et glorificaverunt deum qui dedit potestatem talem hominibus alleluia | A |
005389 | Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt deum qui dedit potestatem talem hominibus | A |
005388 | Videntes autem speluncam et multitudinem bestiarum coram eo astantium consternati et nimio pavore percussi propius accedunt spelaeum inspiciunt sanctum orantem offendunt | A |
005387 | Videntes autem milites intestina sancti viri perfusa in terram caecati sunt et Galerius cum suis idolis repente consumptus est | A |
005386 | Videns lapidem sublatum a monumento Maria cucurrit et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum et dicit eis tulerunt dominum de monumento alleluia | A |
005385 | Videns Hippolytus a beato Laurentio caecum illuminatum statim credidit et baptizatus est | A |
005384 | Videns dominus civitatem Jerusalem flevit super illam dicens quia si cognovisses quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis | A |
005383 | Videns Andreas crucem cum gaudio dicebat quia amator tuus semper fui et desideravi amplecti te o bona crux | A |
005382 | Videbunt in quem transfixerunt et plangent super eum omnes tribus terrae | A |
005381 | Videbant omnes Stephanum qui erant in concilio et intuebantur vultum ejus tamquam vultum angeli stantis inter illos | A |
005380 | Vide humilitatem meam domine et eripe me | A |
005379 | Vide domine et considera quoniam tribulor velociter exaudi me | A |
005378 | Vide domine afflictionem meam quoniam erectus est inimicus meus | A |
005377 | Victor Maurus martyr miles Christi tantam a deo gratiam accepit ut plumbum incendii illaesus evaderet | A |
005376 | Vicit Datianum vivens Vincentius vicit et mortuus qui vivens tormenta calcavit et mortuus maria transnatavit cujus intercessio pia obtineat novis vincere antiqui hostis machinamenta | A |
005375 | Via justorum recta facta est sanctorum iter praeparatum est in aeternum | A |
005374.1 | Via justorum facta est et iter sanctorum preparatio | A |
005374 | Via justorum recta facta est et iter sanctorum praeparatum est | A |
005373 | Veterem hominem renovans salvator venit ad baptismum ut natura quae corrupta est per aquam recuperaret incorruptibili veste circumamictans nos | A |
005372 | Vestri capilli capitis omnes numerati sunt nolite timere multis passeribus meliores estis vos | A |
005371 | Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum alleluia | A |
005370 | Vespere autem facto cum sol occidisset veniebant ad Jesum omnes male habentes at ille singulis manus imponens curabat eos | A |
005369 | Versa est in luctum cithara mea et organum meum in voce flentium | A |
005368 | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | A |
005367 | Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate | A |
005366 | Vere locus iste sanctus est et porta caeli | A |
005365 | Vere cognoscent omnes quia sanctus Apollinaris est gloriosus martyr in civitate Ravenna praestans beneficia in Christo credentibus alleluia | A |
005364 | Verbum supernum a patre ante tempora genitum hodie pro nobis factum caro exinanivit semetipsum | A |
005363 | Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis alleluia alleluia alleluia | A |
005362 | Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre | A |
005361 | Verbum caro factum est alleluia et habitavit in nobis alleluia | A |
005360 | Verbera carnificum non timuerunt sancti dei morientes pro Christi nomine ut heredes fierent in domo domini | A |
005359 | Verba quae locutus sum vobis alleluia spiritus et vita sunt | A |
005358 | Verax est pater veritas filius veritatis spiritus o beata trinitas | A |
005357 | Venite post me dicit dominus faciam vos fieri piscatores hominum | A |
005356 | Venite omnes populi invisibile mysterium glorificemus quia creator omnium ipse processit ex virgine et verbum caro factum est ut liberaret orbem terrarum | A |
005355 | Venite omnes gentes laetamini gaudio magno quia pastor rutilat Yventius signis in praeclaris | A |
005354.1 | Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem spiritus sancti o beata infantia per quem generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero o virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum | A |
005354 | Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebrabitis et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virgini per visitationem spiritus sancti | A |
005353 | Venite omnes adoremus qui de morte resurrexit ideo venit per crucem gaudium in orbem terrae alleluia alleluia alleluia alleluia | A |