Alessandra Ignesti
McGill University
9 years 6 months
No results.
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
a01053 | D | Laus tibi Christe rex angelorum | 9 years 5 months ago | |
a01052 | D | Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est | 9 years 5 months ago | |
a01051 | D | O regina nostra tibi parebimus et praecepta tua in omnibus adimplebimus | 9 years 5 months ago | |
a01050 | D | Ligate ergo istum o virtutes praeclarae | 9 years 5 months ago | |
a01049 | D | O fortissimi et gloriosissimi milites venite et adjuvate me istum fallacem vincere | 9 years 5 months ago | |
a01048 | D | O victoria quae istum in caelo superasti curre cum militibus tuis et omnes ligate diabolum hunc | 9 years 5 months ago | |
a01047 | D | Inde tu o regina humilitas tuo medicamine adjuva me | 9 years 5 months ago | |
a01046 | D | Ego omnes vias meas malas esse cognovi et ideo fugi a te modo autem o illusor pugno contra te | 9 years 5 months ago | |
a01045 | D | Quae es aut unde venis tu amplexata es me et ego foras eduxi te sed nunc in reversione tua confundis me ego autem pugna mea deiciam te | 9 years 5 months ago | |
a01044 | D | O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare unde gaude filia Sion quia deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere voluit qui nunc in majori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset | 9 years 5 months ago | |
a01043 | D | O misera filia volo te amplecti quia magnus medicus dura et amara vulnera propter te passus est | 9 years 5 months ago | |
a01042 | D | Volumus te reducere et nolumus te deserere et omnis caelestis militia gaudet super te ergo decet nos in symphonia sonare | 9 years 5 months ago | |
a01041 | D | O omnes virtutes suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter vulnera Christi et perducite eum ad me | 9 years 5 months ago | |
a01040 | D | Et o vera medicina humilitas praebe mihi auxilium quia superbia in multis vitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens nunc fugio ad te et ideo suscipe me | 9 years 5 months ago | |
a01039 | D | O anima fugitiva esto robusta et indue te arma lucis | 9 years 5 months ago | |
a01038 | D | O tu omnis militia reginae et o vos candida lilia ipsius cum rosea purpura inclinate vos ad me quia peregrina a vobis exulavi et adjuvate me ut in sanguine filii dei possim surgere | 9 years 5 months ago | |
a01037 | D | Ego peccator qui fugi vitam plenus ulceribus veniam ad vos ut praebeatis mihi scutum redemptionis | 9 years 5 months ago | |
a01036 | D | Curre ad nos et sequere vestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra et deus curabit te | 9 years 5 months ago | |
a01035 | D | Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me quoniam in vulneribus feteo quibus antiquus serpens me contaminavit | 9 years 5 months ago | |
a01034 | D | Noli timere nec fugere quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam | 9 years 5 months ago | |
a01033 | D | Ach ach fervens dulcedo absorbuit me in peccatis et ideo non ausa sum intrare | 9 years 5 months ago | |
a01032 | D | O fugitive veni veni ad nos et deus suscipiet te | 9 years 5 months ago | |
a01031 | D | O vos regales virtutes quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole et quam dulcis est vestra mansio et ideo o vae mihi quia a vobis fugi | 9 years 5 months ago | |
a01030 | D | Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam | 9 years 5 months ago | |
a01029 | D | O filiae Israel sub arbore suscitavit vos deus unde in hoc tempore recordamini plantationis suae gaudete ergo filiae Sion | 9 years 5 months ago | |
a01028 | D | O firma quae stas in caverna petrae et o gloriosa bellatrix quae suffers omnia | 9 years 5 months ago | |
a01027 | D | Ego sum columna quae molliri non potest quia fundamentum meum in deo est | 9 years 5 months ago | |
a01026 | D | O pulcherrima mater quam dulcis et quam suavis es quia nemo confunditur in te | 9 years 5 months ago | |
a01025 | D | Ego discretio sum lux et dispensatrix omnium creaturarum in differentia dei quam Adam a se fugavit per lasciviam morum | 9 years 5 months ago | |
a01024 | D | O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem o gloriosa coronata nos libenter militamus tecum contra illusorem hunc | 9 years 5 months ago | |
a01023 | D | Ego victoria velox et fortis pugnatrix sum in lapide pugno serpentem antiquum conculco | 9 years 5 months ago | |
a01022 | D | O laudabilis mater peregrinorum tu semper erigis illos atque ungis pauperes et debiles | 9 years 5 months ago | |
a01021 | D | O quam amara est illa duritia quae non cedit in mentibus misericorditer dolori succurrens ego autem omnibus dolentibus manum porrigere volo | 9 years 5 months ago | |
a01020 | D | Tu es in aedificatione caelestis Jerusalem florens in candidis liliis | 9 years 5 months ago | |
a01019 | D | Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli | 9 years 5 months ago | |
a01018 | D | O tu angelica socia tu es valde ornata in regalibus nuptiis | 9 years 5 months ago | |
a01017 | D | Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo | 9 years 5 months ago | |
a01016 | D | O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo | 9 years 5 months ago | |
a01015 | D | Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit | 9 years 5 months ago | |
a01014 | D | O gloriosa domina tu semper habes certamina Christi o magna virtus quae mundum conculcas unde etiam victoriose in caelo habitas | 9 years 5 months ago | |
a01013 | D | Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae | 9 years 5 months ago | |
a01012 | D | Has te succurrente fugiemus | 9 years 5 months ago | |
a01011 | D | Fugite oves spurcitias diaboli | 9 years 5 months ago | |
a01010 | D | Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces | 9 years 5 months ago | |
a01009 | D | O virginitas in regali thalamo stas o quam dulciter ardes in amplexibus regis cum te sol perfulget ita quod nobilis flos tuus numquam cadet o virgo nobilis te numquam inveniet umbra in cadente flore | 9 years 5 months ago | |
a01008 | D | O vivens vita et o suavis consolatrix tu mortifera mortis vincis et vidente oculo clausuram caeli aperis | 9 years 5 months ago | |
a01007 | D | Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare | 9 years 5 months ago | |
a01006 | D | O serena speculata habemus fiduciam pervenire ad verum fontem per te | 9 years 5 months ago | |
a01005 | D | Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem | 9 years 5 months ago | |
a01004 | D | O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te | 9 years 5 months ago | |
a01003 | D | Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis | 9 years 5 months ago | |
a01001 | D | Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam | 9 years 5 months ago | |
a01000 | D | Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis | 9 years 5 months ago | |
a00999 | D | O timor valde utilis es nobis habemus enim perfectum studium numquam a te separari | 9 years 5 months ago | |
a00998 | D | Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis | 9 years 5 months ago | |
a00997 | D | O dilectissime flos ardenti desiderio currimus ad te | 9 years 5 months ago | |
a00996 | D | Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae | 9 years 5 months ago | |
a00995 | D | Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo | 9 years 5 months ago | |
a00994 | D | O gloriosa regina et o suavissima mediatrix libenter venimus | 9 years 5 months ago | |
a00993 | D | Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem | 9 years 5 months ago | |
a00992 | D | Nos autem omnes in excelsis habitamus | 9 years 5 months ago | |
a00991 | D | Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te | 9 years 5 months ago | |
a00990 | D | Quae est haec potestas quod nullus sit praeter deum ego autem dico qui voluerit me et voluntatem meam sequi dabo illi omnia tu vero tuis sequacibus nihil habes quod dare possis quia etiam vos omnes nescitis quid sitis | 9 years 5 months ago | |
a00989 | D | O plangens vox est haec maximi doloris ach ach quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio dei surrexit in qua delectatio carnis se latenter abscondit heu heu ubi voluntas crimina nescivit et ubi desiderium hominis lasciviam fugit luge luge ergo in his innocentia quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti | 9 years 5 months ago | |
a00988 | D | Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore | 9 years 5 months ago | |
a00987 | D | Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo | 9 years 5 months ago | |
a00986 | D | Tu nescis nec vides nec sapis illum qui te constituit | 9 years 5 months ago | |
a00985 | D | O infelix conscientia o misera anima quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo | 9 years 5 months ago | |
a00984 | D | O nescio quid faciam aut ubi fugiam o vae mihi non possum perficere hoc quod sum induta certe illud volo abicere | 9 years 5 months ago | |
a00983 | D | Vide quid illud sit quo es induta filia salvationis et esto stabilis et numquam cades | 9 years 5 months ago | |
a00982 | D | Succurite mihi adjuvando ut possim stare | 9 years 5 months ago | |
a00981 | D | O anima voluntate dei constituta et o felix instrumentum quare tam flebilis es contra hoc quod deus contrivit in virginea natura tu debes in nobis superare diabolum | 9 years 5 months ago | |
a00980 | D | O gravis labor et o durum pondus quod habeo in veste hujus vitae quia nimis grave mihi est contra carnem pugnare | 9 years 5 months ago | |
a00979 | D | Nos debemus militare tecum o filia regis | 9 years 5 months ago | |
a00978 | D | O libenter veniam ad vos ut praebeatis mihi osculum cordis | 9 years 5 months ago | |
a00977 | D | O felix anima et o dulcis creatura dei quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae dei multum amas | 9 years 5 months ago | |
a00976 | D | O dulcis divinitas et o suavis vita in qua perferam vestem praeclaram illud accipiens quod perdidi in prima apparitione ad te suspiro et omnes virtutes invoco | 9 years 5 months ago | |
a00975 | D | O nos peregrinae sumus quid fecimus ad peccata deviantes filiae regis esse debuimus sed in umbram peccatorum cecidimus o vivens sol porta nos in umeris tuis in justissimam hereditatem quam in Adam perdidimus o rex regum in tuo proelio pugnamus | 9 years 5 months ago | |
a00974 | D | Nos sumus radices et vos rami fructus viventis oculi et nos umbra in illo fuimus | 9 years 5 months ago | |
a00973 | D | O antiqui sancti quid admiramini in nobis verbum dei clarescit in forma hominis et ideo fulgemus cum illo aedificantes membra sui pulchri corporis | 9 years 5 months ago | |
a00972 | D | Qui sunt hi qui ut nubes | 9 years 5 months ago |