| ah07256 Sq | Coaequalis patri per omnia | Ac spiritu divino rex regum tutans quae sunt omnia | Nunc digneris acceptare tuarum laudum nostra cantica | Tu regis summa ima tu torques lucentia sidera | Tibi exhibet Phoeba ac Titan digna famulitia | Te tremunt zabulorum loca taetrica nec non maria profunda | Tibi pipant omnia volatilia natatilia ac cuncta | Sicut vis et ubi vis venti perflant sic germina telluris virescentia | Prodeunt secundum mandata tua nam tu magne formasti omnia ista | Cherubin et Seraphin amore flagran[t] ante faciem tuam | Angelorum caterva te speculari concupiscunt per saecla | Suscipe nostra poemata quem turma prophetarum sancta | Dudum cecinit voce clara cecinit quem David cithara | Clara duodena apostolorum omnis societas exora | Inaestimabilem et pium Christum regem dominum qui regnat | Martyrum pontificum pariter caterva confessorum nec non virginum cuncta collegia candidula | Ut vitam sempiternam tribuat ejusdem clementia summa caritas sancta cunctis qui eum adorant | Sit tibi Christe honor laus cum ineffabili patre et sancto pneumate per saecula |
| ah55202 Sq | Hac in die mentes pie caeli jungant harmoniae plausus et tripudia | Qua conscendit ad divina sponsa Christi Katherina sublimi victoria | Virgo dolens christianos a profanis ut profanos subici martyrio | Christum palam confitetur neque super hoc veretur opponi Maxentio | Cujus victus documentis et conclusus argumentis quaerit adjutoria | Graecos quaerit oratores et in Graecis meliores hinc surgunt litigia | Ad certamen provocatur datur locus disputatur succumbit rhetorica | Gaudet virgo rex inflatur credit et martyrizatur turba philosophica | Virgo decus puellare virgo proles regia formae comprovincialies vincens elegantia | Tua stet in dicione res imperatoria tantum diis ne detrectes dare sacrificia | Ad haec virgo quid Maxenti quid dixisti bestia nescit verus declinari Deus per pluralia | Unde diis plura tuis dans articularia miser a divinitate transis ad daemonia | Resipisce resipisce protinus a diis hisce Christo te concilia | Caecus caeca veneraris falsus falsa deprecaris similis similia | Rex ad ista pertubatur furit frendet stomachatur latrat exit hominem | Rota fieri mandatur paganorum dum rotatur sternit multitudinem | Hinc hinc maga rapiatur hinc venefica trahatur ad squalorem carceris | Assunt mox apparitores mox lanistae mox tortores jussa complent sceleris | Luce carcer perlustratur angelorum deputatur virgini solacium | Visitatur a regina Christi datur disciplina subitur martyrium | Virgo caput et mamillas offert comitatur illas insigne prodigium | Nam mamilla dat cruorem caput lactis sudat rorem commutando proprium | Tibi Christe laus et honor virtus et imperium | Tu beatae Kartherinae nobis da consortium |
| ah50268 Sq | Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator | Caeli terrae maris angelorum et hominum | Quem solum deum confitemur et dominum | Qui peccatores venisti ut salvos faceres | Sine peccato peccati assumens formulam | Quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam | Eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis | In domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis | Murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia | Peccator contemnit compeccantem peccati nesciens paenitentem exaudis emundas foedam adamas ut pulchram facias | Pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavanda tergenda unguento unxit osculis circuit | Haec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia | Natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice | A pharisaeo es invitatus Mariae ferculis satiatus | Multum dimittis multum amanti nec crimen postea repetenti | Daemoniis eam septem mundans septiformi spiritu | Ex mortuis te surgentem das cunctis videre priorem | Hanc Christe proselytam signas ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam | Quam inter convivia legis et gratiae spernit pharisaei fastus lepra vexat haeretica | Qualis sit tu scis tangit te quia peccatrix quia veniae optatrix | Quidnam haberet aegra si non accepisset si non medicus adesset | Rex regum dives in omnes nos salva peccatorum tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria |
| 509502.Tp564 Tp | GLORIA ... VOLUNTATIS Laus angelorum salus et vita redemptio nostra LAUDAMUS TE Qui cuncta tuo disponis ordine ad dexteram patris sedente benedicte BENEDICIMUS TE Aeterne perpetue nunc et semper in sede gloriae tuae o adorande ADORAMUS TE Lux luminum ablutio scelerum exultatio electorum GLORIFICAMUS TE Sancte ac benedicte et coaeterne domine GRATIAS Caelestium terrestrium tu fabricator et mundi redemptor PROPTER Sancta sanctis qui preparas laudes tibi referrimus DOMINE DEUS REX Gloriosus ac venerandus arva regens et polum DEUS PATER Laudantia nomen tuum agmina aspice rex altissimae DOMINE FILI Deus patrum nostrorum da nobis spiritum gratiae tuae JESU Gloriam prebens tuis devotis indeficientem DOMINE DEUS Aeternus et inmortalis AGNUS DEI laudabilis atque gloriosus FILIUM Benedicti patris omnipotentis unigenite Christe QUI TOLLIS Deus summe conditor lucis poli siderum que creator rex sanctae QUI TOLLIS Adorandus qui es aeternaliter in sancta trinitate Christe SUSCIPE Caelorum compos et auctor terre marisque creator QUI SEDES Centrum poli tu palmo metiris pontum et arva pugillo concludis QUONIAM Deo patri unica proles ejusque sapientia necnon et virtus TU SOLUS DOMINUS Tu omnia nosti tu cuncta gebernas et judicas juste TU SOLUS ALTISSIMUS Omnipotens adorande colende tremende et venerande JESU Cujus potestas virtus et honor sceptrum et regnum permanet semper CUM SANCTO Incessanter una cum angelis laudemus universi dominum nostrum AMEN |
| a01064 H | Regis regum civis ave regum gemma Ladislave regni consors gloriae regem regum rex agressus sis defensor indefessus et athleta patriae salve salus Hungarorum rex cohaeres angelorum vas caelestis gloriae ab aeterno vas electum vas insigne vas effectum vendicans justitiae Hungarorum gens congaude nova novi regis laude pulsans tintinabula felix ave Varadinum cujus augens fama signum resonat in saecula tibi Christe chorum hymnum cantat orbis quod per lignum ad te trahis omnia scala factus ascensorum et corona confessorum tibi laus et gloria |
| a07007 H | Christe verus rex sanctorum et sacrator martyrum tu es veritas et via vitaque credentium tu optantibus das votum et beatis bravium | Tibi laudum vota pandit cuncta coors fidelium qui servando et germano robur mox eximium concessisti ut vincerent dimicando zabulum | Praeses namque mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fortes Christi milites noxiumque hostiarum immolari sanguine | Illi poenas exspectabant Christi amore dediti dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpeti validisque offerenda corpora suppliciis | Nos Christum nempe fatentes exsecramur idola et caelestem adorantes temnimus terrestria absit ut ritu profano inclynemus corpora | Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres nexibus manus utrasque flexus invlovit rigor et calybs attrita colla duris ambit circulis | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quosque Christus candidatis aggregat cohortibus miscet choris angelorum et coronat praemiis | State nunc hymnistae cuncti voce votis munere atque in laudem sanctorum vox cunctorum insonet hic dies et festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria deo perenti in excelsis resonet gloriam canamus Christo atque sancto spiritui cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen |
| 509502.6 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe | Qui vocasti supra mare Jacobum Galilaeae | Quique illum elegiste aplica vice | Qui solarem vultum tuum monstrasti ei monte | Qui vocasti Boanerges illum cum ejus fratre | Qui Herodem peremisti vindex pro ejus nece | Qui ditasti ejus gleba populum Gallaeciae | Qui cum patre regnas semper tibi sit laus rex pie | Cum sancto spiritu in gloria dei patris | Amen |
| ah44252 Sq | Ecce pulchra canorum resultet voce alleluia Intimans requiem sanctorum inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans caterva Sancte sancte sancte Deus laude proclamata aeterna | Sedibus ter quaternis apostolorum sedet contio fulgida tribus et linguas judicatura Martyrum inde sacra legio coronata caelesti praeminet clarissimum decus in curia | Hi sunt milites qui mundi superarunt regna Atque mitia fecerunt immitium corda | Honorum serta dantur sanctis digna qui vel prudentes perpetrarunt justa vel fide constantes spreverunt tormenta ergo habent caelestia regna Ubi perenni triumphant gloria atque dulcia depromunt cantica arte laudiflua voce dulciflua Regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude caelestium atque frequentaris in choro virginum alleluia dulcimode te decantant martyrum agmina Laus tibi sit semper Christe per omnia qui caelesti sanctos canentes cithara foves luce tui mira unde tibi proclamemus una | Da nobis aeterna caeli gaudia ubi cantemus omnes alleluia |
| a07036 H | O dei verbum patris ore proditum rerum creator et verum principium aucto perennis lux origo luminis enixus alvo gloriose virginis Christe tu noster revera Emmanuel | Rex et sacerdos cui sacri lapides en ter quaterni onicinus agates nitent berillus zafirus carbunculus vel ametistus sardius topazius Smaragdus yaspis ligurius crisolitus | Nitetque gemis sol dies duodecim et nitens horis margaritis optimis gliscitque mundi jam fugatis tenebris et candelabra tibi superposita micant lucernis bis senis apostolis | Petrusque Romae frater ejus Acaie Indiae Thomas levi Macedoniae Jacobus Jebus et Aegypto zelotes Bartolomeus Licaon Judas Edisse Mathias Judaeae et Filippus Galliae | Magni deinde filii tonitrui adepti fulgent prece matris inclyte utriusque vita culminis insignia regens Joannes dextera solus Asiam ejusque frater potitus Hispania | Clari magistri carceris in noxio adsciti dexteram pacis unus federa tractus sinistra alter in sententia variaeque regno bis electa pignera mitriti poli properant ad gloriam | Advectus inquam gloriosus proemio electus instigabitur martyrio Christi vocatus Zebedaei Jacobus apostolatum jure implens debito victorque rapit passionis stigmata | Divino quippe obsidens suffragio idem magorum sontes iras daemonum coercens virum punit emulantium vivaxque daemum stolido oraculum insigne datus poenitens cor credulum | Perplexus enim voto compos comoda rima petendi egro adminicula optandi pandit fidei carismata vexillo pacis ad salutem copiam enseque functus seque munit gloria | O vere digne sanctior apostole caput refulgens aurem Hispaniae tutorque nobis et patronus vernulus vitando pestem esto salus celitus omnino pelle morbum ulcus facinus | Adesto fabens gregi pius credito mitisque pastor regi clero populo ope superna ut fruamur gaudia regna polorum sublimati gloria aeterna per te evadamus tartara | Praesta quaesumus trinitas potentia replensque globi cuncta solus macina aeterna cujus laus et clementia virtus perennis ingens |
| 008310 H | Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul | Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi | Hi tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Hi placuere tibi placeat devotio nostra rex pie rex clemens cui bona cuncta placent | Fecerat Hebraeos hos gloria sanguinis alti nos facit Hebraeos transitus ecce pius | Inclyta terrenis transitur ad aethera victis virtus a vitiis nos capit alma tetris | Nequitia simus pueri virtute vieti quod tenuere patres da teneamus iter | Degeneresque patrum ne simus ab arte piorum nos tua post illos gratia sancta trahat | Tu pius ascensor tuus et nos simus asellus tecum nos capiat urbs veneranda dei | Vestis apostolicae rutilo fulgore tegamur te bene tecta ut ea nostra caterva vehat | Tegmina sic animae sternamus corpora nostra quo per nos semper sit via tuta tibi | Sit pia pro palmae nobis victoria ramis ut tibi victrici forte canamus ita | Castaque pro ramis salicis praecordia sunto nos operum ducat prata ad amoena viror | Pro ramis oleae pietas lux dogmaque sancti flaminis in nobis sit tibi rite placens | Arbore de legis caedamus dogmata quaedam queis veniendi ad nos sit via tuta tibi | Nostraque sic praesens celebret devotio festum continuo ut valeant annua festa sequi | Urbem ut cum ramis et laudibus imus ad istam celsa poli meritis fac ita adire piis | Hanc in amore tuo collectam respice plebem suscipe et illius vota precesque libens | Ecce sacerdotum turbae popularis et ala concinit et laudes sexus uterque tibi | Quos habet Andegavis venerabilis ambitus Urbis qui pia devota carmina mente canunt | Quam Meduana morans fovet et Liger aureus ornat qua rate cum laevi Sarta decora juvat | Fruge ope nundinis pulchris et rebus abundans obsita seu sanctis est bene tota locis | Plebs venit Albini sancta haec de sede beati cum voto et ramis carmina digna ferens | Illaque baptistae concurrit ab arce Joannis consocians ramis dicta canora suis | Nec Martine cohors tua serior alme recurrit fertque manu ramos mente et ore melos | Turba Saturnini venit his sociata beati quam crux et rami laus et adornat ovans | Et Petre cella tuo vocitata e nomine sancto quos quit ad hoc laudum mittere gestit opus | Sergius et proprios martyr venerandus alumnus mittit ad officii gesta beata pii | His tua Maurili conjungitur alme caterva et prece laude sono sic pia vota canit | Tardior Aniani non currit turba beati istas ut laudes rex tibi Christe canat | Plebsque salutiferae procurrit ab aede Mariae huc quam transmittit pons Meduana tuus | Plebs quoque Germani venit huc de sede beati praesulis eximii pontificisque sui | Scandimus en sanctum Michaelis ad atria clivum Christe tuus dulcis nos ubi jungit amor | Quo sua pontifici jungatur turba benigno a capite et membris laus sonet ista deo | Hinc pia Mauritii veniamus ad atria sancti quo simul et laudum et vox sonet ista precum | Illic et titulis nos mater colligat una quae caput et specimen istius urbis habet | Nostra ubi nos prex et benedictio praesulis ornet cum laude ac mittat ad sua quemque loca |