Celebranda satis nobis est diei presentis praeclara euprepia | In qua Johannis baptiste completur veraciter prophetia | Agens ipse minui oportet in ista nunc me vita | Illum autem crescere convenit qui Deus est per saecula | Hoc denique compleri hodie cuncta simul novit ecclesia | Atque per hoc nunc inquiens laudes Christo celsas nunc micat in ipsa | Nostra caterva | Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula prophetia testante noscitur Isaiaca | Haec boans aula | Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula | Sine fine regnare resonet tuba praeclara | Quem de virgine nasciturum Gabriel angelus dixerat | Ave inquit virgo praeclara Dominus tecum o Maria | Locuta est ad angelum quomodo poterit evenire ut virum cognoscam | Et angelus ad Mariam respondit spiritus veniet sancti in te gratia | Ecce completum hodie hoc dicimus in Christo natum Maria | Quem adorari convenit ut ipse nobis donet sua gaudia | Cuncta commoda | Nobis det ut omnia que sunt patris et sua premia aeterna ubi regnant sancti in sede beata | Honor gloria | Salus et victoria illi sit et gloria omnia per saecla de quo angelorum concinunt agmina | Laudes Christo canamus omnes simul quia natus est pro salute nostra | Cujus sacram nativitatem mundus presenti die pariter celebrat | Nos quoque hodie solvamus illi vota nostra | Psallentes pariter dicamus illi voce celsa alleluia
Comments