Nativitas Domini

Christmas Day

Feast date:
Dec.25
Feast code:
02122500

Related chants

Displaying 501 - 550 of 855 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
ah54097 Sq Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine Nativitas Domini
ah54097.1 Sq Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surget flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum sapis crede tamen omnia | Jam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine amen Nativitas Domini
ah54100 Sq Splendor patris et figura se conformans homini | Potestate non natura partum dedit virgini | Adam vetus tandem laetus novum promat canticum | Fugitivus et captivus prodeat in publicum | Eva luctum vitae fructum virgo gaudens edidit | Nec sigillum propter illum castitatis perdidit | Si crystallus sit humecta atque soli sit objecta scintillat igniculum | Nec crystallus rumpitur nec in partu solvitur pudoris signaculum | Super tali genitura stupet usus et natura deficitque ratio | Res est ineffabilis tam pia tam humilis Christi generatio | Frondem florem nucem sicca virga profert et pudica virgo dei filium | Fert caelestem vellus rorem creatura creatorem creaturae pretium | Frondis floris nucis roris pietati salvatoris congruunt mysteria | Frons est Christus protegendo flos dulcore nux pascendo ros caelesti gratia | Cur quod virgo peperit est Judaeis scandalum | Cum virga produxerit sicca sic amygdalum | Contemplemur adhuc nucem nam prolata nux in lucem lucis et mysterium | Trinam gerens unionem tria confert unctionem lumen et edulium | Nux est Christus cortex nucis circa carnem poena crucis testa corpus osseum carne tecta deitas et Christi suavitas signatur per nucleum | Lux est caecis et unguentum Christus aegris et fomentum piis animalibus o quam dulce sacramentum foenum carnis in frumentum convertit fidelibus | Quos sub umbra sacramenti Jesu pascis in praesenti tuo vultu satia | Splendor patri coaeternae nos hinc transfer ad paternae claritatis gaudia Nativitas Domini
ah54101 Sq Nato nobis salvatore celebremus cum honore diem natalitium | Nobis natus nobis datur et nobiscum conversatur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas nostrae victor mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia Nativitas Domini
g00541 In Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Nativitas Domini
g00541.Tp1 Tp Ante luciferum et mundi principium tu pater sancte ineffabiliter genuisti filium Nativitas Domini
g00541.Tp10 Tp Missus a Patre luminum FILIUS MEUS Nativitas Domini
g00541.Tp11 Tp Quem ante saecula mecum habui hodie misi ad te EGO HODIE Nativitas Domini
g00541.Tp12 Tp Christum regem descendentem de caelis in terris una voce dicamus omnes deo gratias semper DOMINUS Nativitas Domini
g00541.Tp13 Tp Quod verbum caro factum et habitavit in nobis FILIUS Nativitas Domini
g00541.Tp14 Tp Quod in principio erat verbum et verbum erat apud Deum EGO HODIE Nativitas Domini
g00541.Tp15 Tp Verbum altissimi patris genitoque regis proficiat laude psallendo DOMINUS DIXIT Nativitas Domini
g00541.Tp16 Tp Quia veni vitam largire regiamque gloriam recitare Nativitas Domini
g00541.Tp17 Tp Venerantem filio baptizando prophetando atque dicendo EGO HODIE Nativitas Domini
g00541.Tp2 Tp Ipse in trinitate manet cum paraclito Nativitas Domini
g00541.Tp3 Tp Venit deus homo factus tempore a matre natus sed a patre sempiternus Nativitas Domini
g00541.Tp4 Tp Quem prophetae cuncti cecinerunt cum magna luce descendit Nativitas Domini
g00541.Tp7 Tp Filium genuit in utero virginis FILI Nativitas Domini
g00541.Tp8 Tp Ipse est quem genuit puerpera regem EGO HODIE Nativitas Domini
g00541.Tp9 Tp Quem vates cecinerunt jam in utero virginis descendit DOMINUS Nativitas Domini
g00541a InV Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania Nativitas Domini
g00541b InR Postula a me et dabo tibi Gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae Nativitas Domini
g00541d CmR Adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum Nativitas Domini
g00542 Gr Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Nativitas Domini
g00542a GrV Dixit dominus domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Nativitas Domini
g00542a.1 GrV Dixit dominus domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos ante luciferum genuite Nativitas Domini
g00544 Al Alleluia Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Nativitas Domini
g00545 Of Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem domini quoniam venit Nativitas Domini
g00545.1 Of Cantate domino omnis terra ante faciem domini quoniam venit in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Nativitas Domini
g00545a OfV Cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra Nativitas Domini
g00545b OfV Cantate domino benedicite nomen ejus bene nuntiate de die in diem salutare ejus Nativitas Domini
g00545c OfV Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus Nativitas Domini
g00546 Cm In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te Nativitas Domini
g00546a CmV Dixit dominus domino meo sede a dexteris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum Nativitas Domini
g00546a.1 CmV Dixit dominus domino meo sede a dextris meis Nativitas Domini
g00546a.2 CmV Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Nativitas Domini
g00546b CmV Tecum principium (...) Nativitas Domini
g00547 In Lux fulgebit hodie super nos quia natus est nobis dominus et vocabitur admirabilis deus princeps pacis pater futuri saeculi cujus regni non erit finis Nativitas Domini
g00547.Tp1 Tp Jam fulget oriens jam praecurrunt signa jam venit dominus illuminare nobis alleluia Nativitas Domini
g00547.Tp2 Tp Quia pax hominibus nata est et aeterna laetitia Nativitas Domini
g00547.Tp3 Tp Ex virgine matre et homo factus in mundum Nativitas Domini
g00547.Tp4 Tp Terribilis et potens venturus ad judicandum saeculum Nativitas Domini
g00547.Tp6 Tp Lux de luce apparuit rex quem Johannes praedicavit jam venit lux vera qui annunciat pacem melodie et dic LUX Nativitas Domini
g00547.Tp7 Tp Qui nascetur rex gentium super nos QUIA NATUS Nativitas Domini
g00547.Tp8 Tp Princeps regum omnium Deus PRINCEPS PACIS Nativitas Domini
g00547.Tp9 Tp Et regnabit in saeculum saeculi CUJUS REGNI Nativitas Domini
g00547a InV Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur Nativitas Domini
g00547a.1 InV Dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudinem et praecinxit se Nativitas Domini
g00547a.2 InV Dominus regnavit decore indutus est indutus est dominus fortitudine et praecinxit se virtute Nativitas Domini
g00547b InV Dominus regnavit exsultet (...) Nativitas Domini

Pages