Pro defunctis
For the dead
Feast code:
13001000
Related chants
Displaying 401 - 450 of 572 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a07764:01 | LiV | Redemptor deus miserere | Pro defunctis |
| a07764:02 | LiV | Salvator veniam concede | Pro defunctis |
| a07764:03 | LiV | Precibus virginis Mariae peccata ejus dimitte | Pro defunctis |
| a08203 | R | (...) beatorum (...) perituri semperque in luce mansuri | Pro defunctis |
| a08203a | V | Domine quidquid vitiorum fallente diabolo contraxerunt tu pius et misericors ablue indulgendo | Pro defunctis |
| a08205 | R | Iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me (...) inferni deglutivit (...) ego autem non spero nisi in tuam misericordiam quia tu domine dignatus es dicere nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat | Pro defunctis |
| a08205a | V | Si enim descendero in profundum inferni ades domine abstrahere inde me ego autem non spero nisi in tua misericordia | Pro defunctis |
| a08289 | PS | Dominus pascit me et nihil mihi deerit. In loco pascuae ibi me collocavit. | Pro defunctis |
| a08290 | PS | Misericordias Domini in aeternum cantabo. | Pro defunctis |
| a08291 | PS | Laetatus sum in eo quod dixerunt mihi: In domum domini laetantes ibimus. | Pro defunctis |
| a08292 | PS | Laetatus sum in eo quod dixerunt mihi: In domum domini laetantes ibimus.Alleluia, alleluia. | Pro defunctis |
| a08293 | PS | In convertendo dominus captivitatem Sion. Facti sumus sicut consolati. | Pro defunctis |
| a08294 | PS | In convertendo dominus captivitatem Sion: Alleluia. facti sumus quasi somniantes. Alleluia. | Pro defunctis |
| a08295 | A | Qui exspectant dominum ipsi hereditabunt terram | Pro defunctis |
| a08296 | A | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Pro defunctis |
| a08340 | W | Educ de carcere animam meam | Pro defunctis |
| a08341 | R | Septuagies septies peccavi domine et super numerum peccata mea domine Jesu peccavi tibi sed tu dimitte mihi ut non peream in aeternum | Pro defunctis |
| a08341a | V | Tres angustias timeo domine unam quando anima mea egressa fuerit de corpore aliam quando presentata fuerit ante conspectu domini tertiam quando judicata fuerit ante tribunal judicii domine Jesu | Pro defunctis |
| a08420 | Ca | Parce mihi domine nihil enim sunt dies mei | Quid est homo quia magnificas eum aut quid apponis erga eum cor tuum | Ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam | Pro defunctis |
| ah49778:cs | Sq | Poslyš země slyš veliký okol moře | Pro defunctis |
| ah49779.1 | Sq | Audi tellus audi magni maris limbus audi omne quod vivit sub sole hujus mundi decus et gloria quam sit vana et transitoria ut testantur haec temporalia non in uno statu manentia nullum salvat genus aut species nulli valet auri congeries nil valet regalis dignitas nihil de orum falsa civinitas nil artium valet profunditas nichil valet corporis quantitas transierunt rerum materies ut liquescit a sole glacies ubi Plato ubi Porphirius ubi Hector Trojae fortissimus ubi Cesar Ubi Pompeii us ubi Nero ubi Virgilius ubi Sampson dux potens virium ubi Salomon gloria sapientiae dum Helena Paris pulcherrimus ac Achilles ubi magnammus Alexander ubi rex maximus Aristoteles ubi doctissimus qui cena rex ubi Avertois commentator ubi et Seneca transierunt legem mortalium per unius diei spatium ceciderunt in profundum ut lapides quis scit sidetur eis requies sed tu deus potens fidelium fac te nobis Christe propitium cum de malis fiet judicium in die illa quando caeli movendi sunt et terra | Pro defunctis |
| g01566 | In | Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis | Pro defunctis |
| g01566a | InV | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votam in Jerusalem exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet | Pro defunctis |
| g01566a.1 | InV | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem | Pro defunctis |
| g01566a.2 | InR | Exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet | Pro defunctis |
| g01566b | InV | Miserere mei deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea | Pro defunctis |
| g01566c | InV | In memoria aeterna erunt justi ab auditione mala non timebunt | Pro defunctis |
| g01566d | InV | Animas ejus (...) | Pro defunctis |
| g01566d.1 | InV | Animae eorum in bonis demorabunt et semen eorum hereditabit terram | Pro defunctis |
| g01566f | InR | Misit deus misericordiam suam et veritatem suam et eripuit animam meam de medio catulorum leonum | Pro defunctis |
| g01566g | InV | De profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi orationem meam | Pro defunctis |
| g01566h | InV | Surge Domine in requiem tuam tu et archa sanctificationis tuae | Pro defunctis |
| g01567 | Gr | Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis | Pro defunctis |
| g01567a | GrV | Animae eorum in bonis demorentur et semen eorum hereditet terram | Pro defunctis |
| g01567b | GrV | In memoria aeterna erunt justi ab auditione mala non timebunt | Pro defunctis |
| g01567c | GrV | Qui Lazarum resuscitasti de monumento foetidum tu eis domine dona requiem sempiternam | Pro defunctis |
| g01567d | GrV | Absolve domine animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum | Pro defunctis |
| g01567e | GrV | De profundis ... | Pro defunctis |
| g01567f | GrV | Convertere animam meam in requiem tuam quia dominus beneficit mihi | Pro defunctis |
| g01568 | GrV | In memoria aeterna erit justus ab auditione mala non timebit | Pro defunctis |
| g01569 | Tc | Absolve domine animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum | Pro defunctis |
| g01569a | TcV | Et gratia tua illis succurrente mereantur evadere judicium ultionis | Pro defunctis |
| g01569b | TcV | Et lucis aeternae beatitudine perfrui | Pro defunctis |
| g01573 | Of | Domine Jesu Christe rex gloriae libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu libera eas de ore leonis ne absorbeat eas tartarus ne cadant in obscurum sed signifer sanctus Michael representet eas in lucem sanctam quam olim Abrahae promisisti et semini ejus | Pro defunctis |
| g01573.1 | Of | Domine Jesu Christe rex gloriae libera animas omnium fidelium defunctorum de manu inferni et de profundo LACI libera eas de ore leonis ne absorbeat eas tartarus ne cadant in OBSCURA sed signifer sanctus Michael representet eas in lucem sanctam quam olim Abrahae promisisti et semini ejus | Pro defunctis |
| g01573a | OfV | Hostias et preces tibi domine laudis offerimus tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam facimus fac eas domine de morte transire ad vitam | Pro defunctis |
| g01573a.2 | OfV | Hostias et preces tibi domine offerimus tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam agimus fac eas domine de morte transire ad vitam ut mereantur ultra sine fine in requiem sempiternam gaudere | Pro defunctis |
| g01573b | OfV | Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis | Pro defunctis |
| g01573e | OfV | In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie placeat tibi domine deus | Pro defunctis |
| g01573f | OfV | Animas fidelium quae assumpsisti domine faceas gaudere cum sanctis tuis in gloria et libera eas de locum tormentorum | Pro defunctis |