Willibaldi
Willibald, Bishop
Feast date:
Jul.7
Feast code:
14070700
Related chants
Displaying 51 - 58 of 58 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a01311 | A | Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior ejus conversatio | Willibaldi |
a01312 | A | Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam | Willibaldi |
a01313 | A | Quam dilectus acceptus quae foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus praepotentem effecerat | Willibaldi |
a01314 | A | Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam | Willibaldi |
a01315 | A | Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma justitiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes | Willibaldi |
a01316 | R | Sanctus Willibaldus portabit gloriam et sedebit et dominabitur et erit sacerdos super solio suo | Willibaldi |
a01316a | V | Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino | Willibaldi |
a01318 | A | Post transactum suae angelicae vitae cursum regi caelorum cui semper sine querela fortis athleta militavit hodierna luce spiritum reddidit nobis suis famulis sanctissimum corpus salutis pignus reliquit nunc instantissimas illi preces cuncti communi voto fundamus ut gregem suum visitet protegat custodiat peccatis omnibus absolvat et ad regna polorum ubi ipse cum Christo et angelis ejus in aeternum tripudiat glorioso illum triumpho victor cum palma perducat | Willibaldi |