Michaelis
Michael the Archangel (Michaelmas)
Feast date:
Sep.29
Feast code:
14092900
Related chants
Displaying 301 - 350 of 395 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a01482a | V | Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino | Michaelis |
a01529 | R | Michael et angeli ejus pugnabant cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus et non praevaluerunt neque locus inventus est amplius eorum in caelo | Michaelis |
a01920 | A | Milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia assistebant ei | Michaelis |
a02532 | A | Michael archangele veni in adjutorium populo dei | Michaelis |
a02853 | A | Princeps gloriosissime Michael archangele esto memor nostri hic et ubique semper precare pro nobis filium dei alleluia alleluia | Michaelis |
a04405 | W | Milia milium ministrabant ei R. Et decies centena milia assistebant ei | Michaelis |
a06755 | H | Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Iste semper est protector et defensor omnium ut cunctorum postulata regi deo offerat et ab illo destinatum plebi praestet gratiam | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum amen | Michaelis |
a06800 | I | Angelorum regem adoremus qui caelestis regni meritum et gloriam contulit archangelo Michaelis | Michaelis |
ah53191 | Sq | Magnum te Michaelem habentes pignus | Civium nostrorum si tamen servi studeamus esse dei | Poscimus ut tuis precibus consortes mereamur fieri | Eorum beatitudinis ineffabilis | Quam in dei conspectu eos habere confidimus | Qui est beatitudo vera sanctorum perpetuo | Quod quia scimus non posse fieri | Nisi bonis studeatur meritis | Poscimus ut deum sanctos mores nos instruere semper postules | Ut introire valeamus aulam quae non recipit ullam maculam | Tu qui dei caritatem retinens | Immortalis perdurasti Michael | Post portem requiem nobis deprecare | Michaelis |
ah53192.1 | Sq | Summi regis archangele Michael | Intende quaesumus nostris vocibus | Te namque profitemur esse supernorum civium principem | Tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris | Te deum generi humano orante diriguntur angeli | Ne laedere inimici quantum cupiunt versuti fessos umquam mortales praevaleant | Idem tenes perpetui principatum paradisi semper te sancti honorant angeli | In templo tu dei thuribulum aureum visus es habuisse manibus | Inde scandens vapor aromate plurimo pervenit ante conspectum dei | Tu crudelem cum draconem forti manu straveras faucibus illius animas eruisti plurimas | Hinc maximum augebatur in caelo silentium milia milium dicebant salus regi domino | Audi nos Michael angele summe huc parum descende de poli sede nobis ferendo opem domini levamen atque indulgentiae | Tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos absterge noxas minue nosque fac interesse gaudiis beatorum | Michaelis |
ah53193 | Sq | Angelorum ordo sacer | Dei sereno semper vultu jucundate | Qui laude ipsius semper favum dulci pasceris in aevum | Cursum vitae nostrae numquam stabilem tuis supplicationibus commenda deo | Qui licet excelsus regnet in caelis infima terrae pius intendit | Michaelis |
ah55258 | Sq | Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria | Michaelis |
g00125.Tp01 | Tp | Principalis potestas tibi data est paradisi et pervenerunt ante te glorificant angelelorum | Michaelis |
g00125.Tp02 | Tp | Divinae majestatis ejecit Satan cum superbia omnes vero ministrorum ejus ejecit in terra | Michaelis |
g00395 | Al | Alleluia Sancte Michael Archangele defende nos in proelio ut non pereamus in tremendo judicio | Michaelis |
g00396 | Al | Alleluia Concussum est mare et contremuit terra ubi Archangelus Michael descendebat de caelo | Michaelis |
g00396:cs | Al | Alleluia Rozbito jest moře (...) | Michaelis |
g00396.Tp04 | Tp | Electe Dei Michael victores tui fuisti super draconem magnum proelium fecisti silentium factum est in caelo angeli laudantes Deum | Michaelis |
g00396.Tp05 | Tp | Concussum est abissus multum pro uno latrone perierunt multi et vomere aromatae plurimae turribulum aureum habuisse manibus odor incensi thiamas ante eum fecit. | Michaelis |
g00397 | Of | Stetit angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua et data sunt ei incensa multa et ascendit fumus aromatum in conspectu dei alleluia | Michaelis |
g00397.Tp10 | Tp | Ut adoleret ea super altare aureum quod est ante thronum | Michaelis |
g00397.Tp7 | Tp | Gratificum foret ut munus votumque piorum | STETIT ANGELUS | Michaelis |
g00397.Tp8 | Tp | Emundes mentem purges sic denique linguam | IN CONSPECTU | Michaelis |
g00397.Tp9 | Tp | Factum est silentium in caelo quasi medio hora et septem angeli stantes erant in conspectu Dei et date sunt illis septem tubae et venit alius et | Michaelis |
g00397a | OfV | In conspectu angelorum psallam tibi domine et adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor tibi domine | Michaelis |
g00397a.1 | OfV | In conspectu angelorum psallam tibi domine | Michaelis |
g00397a.2 | OfV | Confitebor tibi domine in toto corde meo et in conspectu angelorum psallam coram me et ascendit | Michaelis |
g00397b | OfV | Factum est silentium in caelo et accepit angelus thuribulum et implevit illud de igne altaris et data sunt ei incensa multa | Michaelis |
g00398 | Cm | Benedicite omnes angeli domini dominum hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Michaelis |
g00398.Tp1 | Tp | Felices nimium stabiles virtute perhenni | BENEDICITE | Michaelis |
g00398.Tp2 | Tp | Auctorem omnium in aeternum laudantes regnantem | BENEDICITE | Michaelis |
g00398a.1 | CmV | Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula | Michaelis |
g00398b | CmR | benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino | Michaelis |
g00398c | CmV | Benedicite omnes virtutes domini domino benedicite angeli domini domino | Michaelis |
g01429.1 | Al | Alleluia In conspectu angelorum psallam tibi domine | Michaelis |
g02614 | Al | Ascendit fumus aromatum in conspectu domini | Michaelis |
g02711 | In | Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtutes qui facitis verbum ejus ad audiendam vocem sermonum ejus | Michaelis |
g02711:cs | In | Dobrořečte hospodinu všickni (...) | Michaelis |
g02711.2 | In | Benedicite TpN | Michaelis |
g02711.Tp19.1 | Tp | Ad disponendum naturae in saecula motum POTENTES | Michaelis |
g02711.Tp28 | Tp | Principis aetherei Michaelis festa canendo caelica turba Deo festivo nablocieto | Michaelis |
g02711.Tp29 | Tp | Laudibus alternis ter trinis coetibus almis | Michaelis |
g02711.Tp30 | Tp | Terrigenas interque Deum celeres volitatis heroes | Michaelis |
g02711.Tp31 | Tp | Quando fuit proeliatus Michael archangelus bellum forte iniit cum dracone vicit eum et projectus est accusator de caelis militia eya BENEDIC | Michaelis |
g02711.Tp36 | Tp | Humani superas jungentes vocibus odas BENEDICITE | Michaelis |
g02711.Tp37 | Tp | Et vos concentu pariter celebrate faventes POTENTES | Michaelis |
g02711.Tp38 | Tp | Nuntia dum geritis per quae bene corda paratis AD AUDIENDAM | Michaelis |
g02711.Tp42 | Tp | O vos quos in principio creavit omnipotens ad laudem et gloriam nominis sui | BENEDICITE | Michaelis |
g02711.Tp43 | Tp | Desiderantes eum intueri cujus vultum cernitis semper praesentem | POTENTES | Michaelis |
g02711.Tp44 | Tp | Festivo jam imminente die vestro splendore lustrato una vobiscum et Michaele archangelo | BENEDICITE | Michaelis |