D

Dramatic element (used for items of liturgical drama that are not otherwise rubricked)

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 51 - 100 of 169 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a00985 D O infelix conscientia o misera anima quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo
a00986 D Tu nescis nec vides nec sapis illum qui te constituit
a00987 D Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo
a00988 D Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore
a00989 D O plangens vox est haec maximi doloris ach ach quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio dei surrexit in qua delectatio carnis se latenter abscondit heu heu ubi voluntas crimina nescivit et ubi desiderium hominis lasciviam fugit luge luge ergo in his innocentia quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti
a00990 D Quae est haec potestas quod nullus sit praeter deum ego autem dico qui voluerit me et voluntatem meam sequi dabo illi omnia tu vero tuis sequacibus nihil habes quod dare possis quia etiam vos omnes nescitis quid sitis
a00991 D Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te
a00992 D Nos autem omnes in excelsis habitamus
a00993 D Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem
a00994 D O gloriosa regina et o suavissima mediatrix libenter venimus
a00995 D Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo
a00996 D Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae
a00997 D O dilectissime flos ardenti desiderio currimus ad te
a00998 D Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis
a00999 D O timor valde utilis es nobis habemus enim perfectum studium numquam a te separari
a01000 D Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis
a01001 D Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam
a01003 D Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis
a01004 D O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te
a01005 D Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem
a01006 D O serena speculata habemus fiduciam pervenire ad verum fontem per te
a01007 D Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare
a01008 D O vivens vita et o suavis consolatrix tu mortifera mortis vincis et vidente oculo clausuram caeli aperis
a01009 D O virginitas in regali thalamo stas o quam dulciter ardes in amplexibus regis cum te sol perfulget ita quod nobilis flos tuus numquam cadet o virgo nobilis te numquam inveniet umbra in cadente flore
a01010 D Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces
a01011 D Fugite oves spurcitias diaboli
a01012 D Has te succurrente fugiemus
a01013 D Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae
a01014 D O gloriosa domina tu semper habes certamina Christi o magna virtus quae mundum conculcas unde etiam victoriose in caelo habitas
a01015 D Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit
a01016 D O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo
a01017 D Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo
a01018 D O tu angelica socia tu es valde ornata in regalibus nuptiis
a01019 D Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli
a01020 D Tu es in aedificatione caelestis Jerusalem florens in candidis liliis
a01021 D O quam amara est illa duritia quae non cedit in mentibus misericorditer dolori succurrens ego autem omnibus dolentibus manum porrigere volo
a01022 D O laudabilis mater peregrinorum tu semper erigis illos atque ungis pauperes et debiles
a01023 D Ego victoria velox et fortis pugnatrix sum in lapide pugno serpentem antiquum conculco
a01024 D O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem o gloriosa coronata nos libenter militamus tecum contra illusorem hunc
a01025 D Ego discretio sum lux et dispensatrix omnium creaturarum in differentia dei quam Adam a se fugavit per lasciviam morum
a01026 D O pulcherrima mater quam dulcis et quam suavis es quia nemo confunditur in te
a01027 D Ego sum columna quae molliri non potest quia fundamentum meum in deo est
a01028 D O firma quae stas in caverna petrae et o gloriosa bellatrix quae suffers omnia
a01029 D O filiae Israel sub arbore suscitavit vos deus unde in hoc tempore recordamini plantationis suae gaudete ergo filiae Sion
a01030 D Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam
a01031 D O vos regales virtutes quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole et quam dulcis est vestra mansio et ideo o vae mihi quia a vobis fugi
a01032 D O fugitive veni veni ad nos et deus suscipiet te
a01033 D Ach ach fervens dulcedo absorbuit me in peccatis et ideo non ausa sum intrare
a01034 D Noli timere nec fugere quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam
a01035 D Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me quoniam in vulneribus feteo quibus antiquus serpens me contaminavit

Pages