Sq

Sequence

Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 101 - 150 of 1949 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
ah07105 Sq Virgo dei maria astra petit gaudete una (...)
ah07107 Sq Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia
ah07108 Sq Salve porte perpetue lucis (...)
ah07110 Sq Reginae nunc caelorum festa recolat veneranda caterva fidelis eja | Modulando resultet praeconia ejus pia | In cujus aulam descenderat divinitas pro salute nostra | Quam non supera nec terrea maritima nec tenent spatia | Ergo laude ad sidera tollamus eam lucida | Super quae jam est posita tam corpore quam anima | Haec virgo inclita materque casta veri deifera | Cogit ad tartara ire profunda mentes Judaicas | Propter sua dogmata plena blasphemia | Quod Christus non ex ea carnem assumpserat | Absque maris aliqua illecebra | Horrent quod fari ora catholica | Unde semper ora sancta Maria | Omnium pro nostra salute magna | Ut per tua possimus coeli regna nos scandere merita | Qui credimus quod virgo deum vera de carne genueras | Et virgo post partum inviolata maneas
ah07111 Sq Quam dulcis es o alma et sonora (...)
ah07112 Sq O beata theothocos alma (...)
ah07114 Sq Ave Jesu fili David regnans in patris dextra | Ave virgo proles David salve caeli fenestra | Rex Christe virtus patris pater et puer matris nos verae castitatis cinge zona | Maria vitae porta per quam salus est orta nos per vitam reporta mater bona | O nate de matre virgine rex Messia matris prece nos a nece carnis emunda et pace funda | O pia Maria sis nobis vitae via monstra natum coronatum in Sion illa urbe tranquilla | O Jesu fili Mariae in rationis die per Mariam nos libera | Maria te intactam factoris matrem factam clamantes fer in aethera | Bone fili tu nos salva bona mater tu adjuva ambo ad regna ferte superna | Per vos ambos est redempta per vos sit et ecclesia angelis juncta per saecla cuncta Amen De BMV
ah07115 Sq Hodierna dies rutilat climata orbis per ampla (...)
ah07116 Sq Ecce pulchra canorum resonat voce alleluia | Intimans requiem civium inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans agmina | Sancte sancte sancte Christo ovanter proclamantia | Sublimi in cathedra apostolorum sedet fulgida lampada tribus et linguas judicantia | Omnia ut stercora reputarunt humida propter hoc emicant velut stella firmamenti clara | Stolis candidis martyrum adornantur colla |Hi sunt milites qui mundi proeliarunt bella | Coronis albis coronantur sancti qui confitentes crediderunt justa vel fide certantes respuerunt vana modo habent caelestia regna | In qua triumphant gliscentes optime sive cantitant psallentes carmina arte laudiflua voce dulciflua regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude spirituum atque jubilaris in choro virginum alleluia dulcimodo te decantant pudicum agmina | Laus tibi sit semper Christe per omnia qui opitularis cantantes talia voce pulchra alleluia et nos ipsi proclamantes una | Da nobis aeterna regna florida ubi cantemus omnes alleluia
ah07117 Sq Adonay rex hemmanuel (...)
ah07118 Sq Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta Omnium Sanctorum
ah07119 Sq Rex alme deus salus omniumque vita (...)
ah07120 Sq Te collaudant agmina manentia in eterna palatia (...)
ah07121 Sq Praefulgida dies exstat Andreas qua tripudiat | Angelica inter clara agmina post vestigia | Agni reboans cantica concina quem fratre a procella Thetidis una convocat voce propria | Jussa dans modo terrea recita et cuncta blandimenta mundi linquite alia sectantes lucra | Hominum turba orbis per maria capite lata | Ergo fraterna divino intima calore nexa | Parent monita praepotentis dextra lina quorum plena ducta per compita sunt telluris perampla | Qui circumcirca ferentes dogmata nova valde mira peragebant signa deitatis gratia | Nam defleta lucique functa reddebant corpora | Incommoda nec non omnia pellebant pericla | Donec alta scandunt per vexilla poli dindima | Fruentes aurea luce per saecla quorum per suffragia | Audi jubilamina rex aure piissima | Quae Andreae celebrans plebs canit sollemnia | Ope cujus nos guberna
ah07123 Sq Adest precelsa festa et cunctis nimium colenda (...)
ah07124 Sq Haec est festivitas magna cunctis populis (...)
ah07125 Sq Astra hodie aredius polica (...)
ah07126 Sq Alle vox promat xristo carmina per pulchra luia (...)
ah07128 Sq Quem superne cripudiatim beatificant (...)
ah07129 Sq Praeconia modo nectarea voce promamus (...)
ah07130 Sq Aetherea laudant quem agmina (...)
ah07132 Sq Laeta dies aureo jubare corus catethra (...)
ah07134 Sq Auriflua comant luce arva astra (...)
ah07135 Sq Nova gratia aetera roboantia (...)
ah07136 Sq Rex magne deus (...)
ah07137 Sq Nunc cithara (...)
ah07138 Sq Altissime Deus qui gubernas omnia caelos et arva regis magna potentia | In cujus namque manu sunt regna omnia | Gaudent et exsultent in sublimi gloria creatura tua | Te laudat cuncta polorum mira praecelsa potestas caterva | Tibi incessanter juvenilis cantorum turba semper astat | Carmina laeta ac nova veneranda proclamant alleluia | Quator enim et centum quadraginta milia cum mulieribus non sunt inquinati corpora qui empti sunt de terra | Ante thronum tuum sanctum gartulantes jubilant stolas praeclaras induti decorati cum palmis triumphales fulserant | Proclamant voces vere Deus justa judicia tua | Sanctus et rector quare non vindicas ultionem nostram | Et audiunt a sanctissima voce praeclara tempora sustinete modica | Donec impleatur numerus fratrum vestrorum qui Dei habent notitia | Oportet sacra omnia impleri testamenta quae sunt per prophetis praedicata O certamina gloriosa qui pro Christo imania pertuleruntque tormenta | Acceperunt coronas et pervenerunt ad magna gaudia | Ergo nos erit ultra luctus nec clamor sed nec ulla poena | Alme Jesu junge nos cum ipsis in gloria
ah07139 Sq Celos et arva qui regis atque maria (...)
ah07140 Sq Qui regis una supera et una omnia deus (...)
ah07141 Sq Nativitas precursoris (...)
ah07145 Sq Da camena nunc sonora (...)
ah07146 Sq Ecce dies orbis reddit veneranda (...)
ah07147 Sq Gaude caterva diei presentis (...)
ah07148 Sq Hodierna die namque adest festa annua beati iohannis (...)
ah07150 Sq Haec est sancta sollemnitas | Et veneranda beati Johannis et honoranda | Ipse namque ut gaudia possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra ut solvat debita | Ac precatu benigno adjuti sempiterna digni captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus tua monita | Quibus medium credimus te fore beate Johannes et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kirrius | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsam tuam imploramus clementiam | Uti clara gaudia percipiamus per splendida | Saecula amen Joannis Evang.
ah07153 Sq Organicis canamus (...)
ah07154 Sq Summatim una (...)
ah07156 Sq Clara tibi nos xriste culdifluum (...)
ah07157 Sq Alme martyr Domini gloriose enim athleta | Vocesque nostras audi aure placatissima | Ut mereamur dignas tibi laudes canere in hac aula sancta | Quem hodie celebrat cuncta simul caterva tua solemnia | Qui per fidem sanctae trinitatis gratanter triumphi meruisti palmam | Ut clarissima prece tua et per crucis sanctae signum illuminabas | Ecclesiae thesauros tuis manibus donabas in coelestes thesauros manus pauperum deportabant | Et sequenti magistro voce clara proclamabas quo progrederis pater sine filio ad victimam | O beate summe martyr laurenti qui inter martyres gloriose regnas | Intercede pro nostrorum crimine ut mente devota celebremus festa | Ut cum sanctis omnibus nos gaudere mereamur ut dignis precibus illi adjuvent in saecula | O rex aeterne deus qui sine fine regnas junge nos cum ipsis in coelestia regna sancta | Tibi sit gloria qui gubernas cuncta maria et arva montium cacumina | Qui es trina sancta majestas aeterna tua potentia salva nos per saecula
ah07159 Sq Fulget dies preclara beate marie vocate magdalene (...)
ah07160 Sq Laudum de phalanx (...)
ah07161 Sq Valde lumen quod mirantur sol luna (...)
ah07162 Sq Alle sublime tibi turma nostra (...)
ah07164 Sq Alme deus nunc parce (...)
ah07165 Sq Psallat jucunde regnanti Christo (...)
ah07166 Sq Concelebremus sacram hujus diei euprepiam (...)
ah07168 Sq Arce polorum (...)
ah07169 Sq Apostolorum gloriosa (...)
ah07170 Sq Haec est dies venerandus nimis (...)
ah07172 Sq Alma pangat symphonizans caterva (...)

Pages