Tp

Trope

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 2351 - 2400 of 3960 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
g00623.Tp6 Tp Laudes devotas tibi dico meo domino altissimo et jubilo melos ore cano proprio quem totus orbis adorat et veretur et honorat glorificatque cui caeli virtutes cherubin et seraphin laudes canunt in excelso vere multas et ego minimus per labia Dom. 2 p. Epiph.
g00623.Tp7 Tp Cur reticendo silescit lingua factoris gesta tuba praeclara quem adorant agmina beatorum jucunda inter florigera castra regis aeterni repleta aromata quo fulgente lilia aetheris in culmina ipsa quoque resonat organa plurima ac genera quae vix fantur labia mea
g00623.Tp8 Tp Labia mea laudabunt te in vita mea tuum est enim regnum et potestas te namque tremunt angeli et potestates et principes et omne vulgus saeculi et omnes terrae regimen tenentes et nos quos ad imaginem tuam condidisti et idcirco proclamat psalmista
g00623b.Tp1 Tp O deus omnipotens verax fide confer nobis sanitatem gemine in saeculum maneat laus tibi semper cum tripudio o bone optime rex tu nos semper guberna tuos famulos devotos in aeternum fons bonitatis tu regis quidquid est in caelo terris te trine deus sine nil boni operari solet flium hominis quem habeo offeram tibi Dom. 2 p. Epiph.
g00638.Tp01 Tp Audivi vocem in caelo angelorum simulque voce magna clamantes et dicentes gloria honor christe chorusque sanctorum cantant voce una Dom. Septuagesimae
g00638.Tp1 Tp Audivit auris benigna superbis corda impia precamur Christum ut iniquis tela nobis tergat cuncta et preces cunctas nostras attendat pia auris tua
g00646.Tp01 Tp Gloria tua rex qui es lux et via veritas atque vita regis polum et arva Maria cuncta tibi sit Jesu redemptor laus tibi semper nunc et per cuncta gloria tua Dom. Sexagesimae
g00655.Tp01 Tp Cor nostrum reple tuo lumine sapientiae dator Christe quo plebis devote captes laudes omni tempore editas tuoque nomine facinora hanc ablue atque beata imple caritate alta caeli sede sublimando atque ibi sempiterna claritate donati optime fruamur domine perhenniter una cum grege beatorum Dom. Quinquagesimae
g00655.Tp02 Tp Cor meum et sensum meum pie custodi inmaculatum Corpusque meum scelerosum ab omni malo pie conserva in saeculo Similiter et animam meam a mala morte pie defende et eam fulgidis commenda angelis qui perducant illam in paradysum exultantem quo laeta contempletur te Dominum et salvatorem fidelium Dom. Quinquagesimae
g00655.Tp1 Tp Cor meum tu elegis praecepta custodire et oboedire ore corde animo bonae voluntatis qui laudandus es adorandus metuendus recolendus quem laudat sol et luna atque stellae pontus mare astra cunctis orbis terrae qui nos redemisti sanguine tuo proprio libera nos omnes fac gaudere tecum feliciter in aeternum Dom. Quinquagesimae
g00668.Tp01 Tp De corde puro oro ad dominum ut in aeterna saeculorum saecula devoti maneamus cum illo omnes intenti in bono opere sicut praestitisti in decori meo virtutem Fer. 4 Cinerum
g00668.Tp1 Tp Decori meo oro ad domino ut in aeterno sempiterno saeculo mereatur quae te judere deprecor alme pie deus clementiam supplicando ineffabili ori meo vir Fer. 4 Cinerum
g00691.Tp1 Tp Liberabo eos dicit dominus omnipotens de gladio maligno paenitentes facinora sua et de dracone magno his qui credituri sunt in nomine ejus qui misit me pater omnium miserere domine altissime rex o Jesu miserere ad populum istum Dom. 1 Quadragesimae
g00717.Tp1 Tp Et non egrediebar rex aeterne dextera tua protege nos ut viventes laudent tibi in secla virtutes caeli sidera hymnos canent et exultent ante tronum dei ubi erit odor magnus et gloria omnes que eum adoraverunt cum illo permanent in caelestia regna Sabb. Hebd. 1 Quad.
g00722.Tp1 Tp Memento quaesumus rex Christe famulosque tuos ut nos eripies a morte animae atque te poscentibus nos Dom. 2 Quadragesimae
g00731.Tp1 Tp Rex poli et arvae tuas aures flecte et nostrae salutis praemium vitae quod tecum semper habere mereamur digne munus salutare pie toto corde subiectos nos tibi esse aeterneque contuere ut absint a nobis culpae ac delicta hic et in finem
g00752.Tp01 Tp Semper Jesu rex pie exaudi nos et extende manum tuam super populum quem redimisti Christe sanguine tuo proprio auctor noster rex glorie in caelo quem laudant angeli et adorant archangeli ante sedem salvatoris vera erunt iudicia sua semper Dom. 3 Quadragesimae
g00752.Tp02 Tp Sempiternum regimen Christe supplicem protege quam redemisti plebem Coaevum te patri permanentem quae credit et conregnantem | Utero quo procedens virginis idem venisti quaerere perierat ovem tu solus et nunc rex immense confer opem et per saecula cuncta semper Dom. 3 Quadragesimae
g00752.Tp1 Tp Semper Jesu rex pie exaudire nos digneris et congregare in beata tua requie feliciter cum sanctis concede per te rex qui regnas cum deo patre in divinitatis essentia tuae una cum sancto tuo flamine nos rege hic et in aeternum semper Dom. 3 Quadragesimae
g00774.Tp1 Tp Injustitia longe sit a terra largiri dignare vera qui es omnium vita salus et sempiterna disponens omnia supera infera media caelica terrea infima clementia quam maxima et aequissima semper placide semper pie domine Sabb. Hebd. 3 Quad.
g00774.Tp2 Tp Injustitia Gehenna vicina quae fidelium pectora tibi famulantia deducit ad inferna sed tu rex justorum gloria solve nostrorum peccamina ut possimus sumere mente devotissima tuam sanctam pascham domine
g00774.Tp3 Tp Injustitia deum magnum verum unigentum filium quem misit in hunc mundum pro nostra facinora ipsius debemus adorare colere clamare dum spiritum paraclitum invocemus cum eo semper clamemus altissime domine
g00774.Tp4 Tp Injustitia longe sit a terra longe sit a terra numquam pareat dominans numquam valeat regnans nobiscum caritas maneat veritas luceat jugiter ubique veneranter dominanterque pie Christe venerande miserere Domine UT Fer. 6 Hebd. 3 Quad.
g00779a.Tp01 Tp Mons magnus est mons terribilis est ibidem stabat Jesus docebat discipulos suos Dom. 4 Quadragesimae
g00781.Tp03 Tp In Jerusalem claritate visionis aeternae splendida In qua vera est felicitas lux perpetua Quo hymnus te decet in Syon rex omnipotens Et tibi reddetur votum in Jerusalem Dom. 4 Quadragesimae
g00781.Tp1 Tp In Jerusalem tuae virtutes et laudes tuae sunt domine et merito te celebres nostrae canant voces qui nos et debitos honores tibi referre possimus redemisti in Jerusalem Dom. 4 Quadragesimae
g00781.Tp2 Tp In Jerusalem tuae virtutes et laudes tuae sunt domine et merito te celebrant nostrae canunt voces qui nos ut debitas honores tibi referre queamus redemisti in Jerusalem Dom. 4 Quadragesimae
g00796a.Tp01 Tp Pax sacra hostia saeva precorque iam frui vita ut redeat salvans nostra dolens sum quia pauper Sabb. Hebd. 4 Quad.
g00845.Tp01 Tp Israel egregius psaltes clarusque propheta sic quondam Christo David cantaverat almus | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp02 Tp Sed celerem mihi confer opem rex inclyte caeli | AD DEFENSIONEM* Dom. in Palmis
g00845.Tp03 Tp Qui cupit insontem morsu lacerare ferino | ET A CORNIBUS* Dom. in Palmis
g00845.Tp04 Tp Suspensus ligno patri sic filius infit | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp05 Tp Sed celeri succurre mihi pietate paterna | AD DEFENSIONEM Dom. in Palmis
g00845.Tp06 Tp Intonant ecce per aera voces placidae mihi laudes canentes o pater meus o gloria mea DOMINE NE LONGE Dom. in Palmis
g00845.Tp07 Tp Strident furore dentes principes viri mendaces in me saevientes sed tu Deus meus salus mea Dom. in Palmis
g00845.Tp08 Tp Hodie fratres carissimi adoremus Christum filium dei cum ramis palmarum | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp09 Tp Hodie namque Christo cum humana lingua coma servivit arboria et quamvis fuerit rigida misit regi spolia arboris flexu osanna | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp10 Tp Passurum pro membra caput vox tonuerat olim ad patrem dictis Chrïstum Daviticis fantem | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp11 Tp Dum patior acerbam plebem paterno prospectu | AD DEFENSIONEM* Dom. in Palmis
g00845.Tp12 Tp Furor persecutorum furit pie pater jam praesens | LIBERA ME* Dom. in Palmis
g00845.Tp13 Tp Ecce trudendum me a ferali fauce draconum | ET A CORNIBUS* Dom. in Palmis
g00845.Tp14 Tp Calix dum sit sumendus a me mors morte liganda ne dirus ille raptor quicquam sibi vindicet de me | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp15 Tp + Mens febet et propie certa luce relicta insidiantes si impios gigantes per horas singulas + | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp16 Tp Invidiosi judaeorum principes quaerentes locum ut Jesum occiderent falsa dicentes accusantes dominum et ipse invocabat patrem dicens | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp17 Tp Accedenti Judae discipulo domini intinctum panem porrexit Jesus et cum gustasset exivit continuo | AD DEFENSIONEM* Dom. in Palmis
g00845.Tp18 Tp Ingresso Jesu in praetorio stante ante Pilatum Judaei clamabant crucifige crucifige eum Pilatus respondens dixit ad illos regem vestrum verum non crucifigam ego de quo David propheta cecinit dicens | DOMINE NE LONGE* Dom. in Palmis
g00845.Tp19 Tp Vide pater | HUMILITATEM MEAM Dom. in Palmis
g00848.Tp1 Tp Libera me Christe Deus magne pie clemens alme qui crucis tropaeo sanguine roseo nos redemisti Dom. in Palmis
g00871.Tp1 Tp Eripe me rex celice plebem tuam digne a serpente venenoso qui vult illam sibi subiugare hunc semper preme et eripe me Fer. 3 Maj. Hebd.
g01007.Tp1 Tp Christus devicta morte personet voce clara patri dicens Dom. Resurrectionis

Pages