HV
Hymn verse
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2251 - 2300 of 2866 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a06500:14 | HV | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | |
a06500:15 | HV | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | |
a06500:16 | HV | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | |
a06500:17 | HV | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | |
a06500:18 | HV | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | |
a06500:19 | HV | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | |
a06500:20 | HV | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | |
a06500:21 | HV | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | |
a06500:22 | HV | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | |
a06500:23 | HV | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | |
a06500:24 | HV | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod piae postulant | |
a06500:25 | HV | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | |
a06501:01 | HV | Ad sanctae Agathae virginis festum sacratum sanguine tunc plebs pia concurrite Christoque vota reddite | |
a06501:02 | HV | Haec virgo digna germine sed passione [...] mundi refellit noxia adepta est caelestia | |
a06501:03 | HV | Haec naviter Christum amans ipsumque solum praedicans est temta jussu praeridis artam est ima carceris | |
a06501:04 | HV | Temtata multis nam prius uti molaret idolis sed virgo sancta impiis libare renuit aris | |
a06501:05 | HV | Tunc trox tyrannus acrius urit puellam caedibus pectus papilla tollitur castum corpus tunditur | |
a06501:06 | HV | Magnus que Christi senior tunc claustra rupit carceris reddet papillas integras curat que omnis vulnera | |
a06501:07 | HV | Sic sic puella sanctior tanto adepta praemio genu orando flectitur fundit que caelo spiritum | |
a06501:08 | HV | Mox namque vir clarissimus scriptum tabe[...] mentem sacram pronuntians defens[...] | |
a06501:09 | HV | Nam montis et ne incendium dum cu[...]pronus ad urbem flectitur claret | |
a06501:10 | HV | Tunc e sepulcro martyris velum s[...] deferet cujus pia praesentia mox flam[...] | |
a06501:11 | HV | Jam virgo nunc sanctissima plebi f[...] pro horum indulgentia pacis red[...] | |
a06501:12 | HV | Qui enim conciper tuos magno ab [...] redde nos jam [...] jugo remo[...] | |
a06501:13 | HV | Sit sanctis et fidelibus locus quietae aptior praesta tutelam orfanis subsidium que viduis | |
a06502:01 | HV | Christe lux lucis deus angelorum vita sanctorum salus innocentum plebis conventis celebrantis festum accipe votum | |
a06502:02 | HV | En tua virgo Dorothea sancta te sequens semper puro corde amat et suum corpus tibi castum servat menteque casta | |
a06502:03 | HV | Duplici portat merito coronam dum manet virgo fudit et beatum sanguinem prompte proprium ad mortem ultro devita | |
a06502:04 | HV | Judicis jussu capitur cruenti sicque flagellis cruciatur diris sed manet constans diridendo nigra idola muta | |
a06502:05 | HV | Tunc duas gravi deditas in lapsu unam Christem suam et orarem parem callistes tibi conquisivit igne pietas | |
a06502:06 | HV | Tenditur post hinc in catasta martyr sustinens poenas diu verberata sic deo dignam animam donavit sanguine fuso | |
a06502:07 | HV | Theophilo mittit niveum puerum tribus cum rosis totidemque malis vidit et stupet nimium sagace munus et dignum | |
a06502:08 | HV | Hic fide plenus vocitando Christum intima credi potuit tyranno caput abscissus meruit corona aetheris aula | |
a06502:09 | HV | Nunc fave virgo precibus tuorum servulis praebe veniam malorum fac tuos nobis socios patronos longum in aevum | |
a06502:10 | HV | Simus ut nostro placidi amore festa qui digno colimus honore pacis utamur pariter connexi munere digno | |
a06502:11 | HV | Pestis abscedat fugiatque languor praemit jugum populos depelle sit quies functis medicina aegris vitaque apta | |
a06502:12 | HV | Simul ut tecum Dorothea sancta aulam coelorum teneamus amplam nostra sic Christo praebeant ora canorem | |
a06514:01 | HV | Bis novem nostrum populo sub uno martyrum servat cinere sepulchro Cesar Augusta vocitamus urbem rex qui sancta est | |
a06514:02 | HV | Plena magnorum doni Anglorum non timeti mundum fragilet ruinam toth signum gestas simul offerendum munera Christo | |
a06514:03 | HV | Quam deus dextram patiens coruscam nive sub nixus veniet sub entem gentibus justam positurus equo pondere libram | |
a06514:04 | HV | Orbe de magno caput excitata obviam Christo properanter ibit civitas quaeque pretiosa portans dona canistris | |
a06514:05 | HV | Tu decem sanctos revehes et octo Cesar Augusta studiosa Christo verticem flavis oleis revincta pacis amore | |
a06514:06 | HV | Sola in occursum numerosiores martyrum turbas domino parasti sola praedives pietate multa luce frueris | |
a06514:07 | HV | Vix parens orbis populos a poenis ipsa vix Roma in solio locata te decus nostram superare in isto munera digna est | |
a06514:08 | HV | Hinc et Engrati recubant tuarum ossa virtutum quibus efferati spiritum mundi violenta virgo de decorasti | |
a06514:09 | HV | Martyrum nulli remanente vita contigit terris habitare nostris sola tu morti propriae superstes vivis in orbem | |
a06514:10 | HV | Vivis ac poenae seriem retexis carnis et caesae spolium retentans terram quam sulcos habeant amaros vulnera narras | |
a06514:11 | HV | Barbarus tortor latus omne carpsit sanguis inpensus lacerata membra pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso | |
a06514:12 | HV | Jam minus mortis praetium pactum est quam venenatos abuit dolores concitam membris tribuit quietem fine supremo | |
a06514:13 | HV | Cruda te longum tenuit cicatrix et diu venis dolor haesit ardens dum putrescentes tenuat medullas tabidus humor |