| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini deus dominus et illuxit nobis alleluia alleluia | g01047 | Of |
| Saepe expugnaverunt me a juventute mea dicat nunc Israel | Saepe expugnaverunt me a juventute mea et enim non potuerunt mihi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suas | Dominus justus concidit cervices peccatorum confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion | Fiant sicut foenum aedificiorum quod priusquam evellatur exaruit | De quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit | Et non dixerunt qui praeteribant benedictio domini super vos benediximus vobis in nomine domini | h02644a | ANTV |
| Canticum graduum Saepe expugnaverunt me a juventute mea dicat nunc Israel | Saepe expugnaverunt me a juventute mea etenim non potuerunt mihi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suam | Dominus justus concidit cervices peccatorum | Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion | Fiant sicut foenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit | De quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit | Et non dixerunt qui praeteribant benedictio domini super vos benediximus vobis in nomine domini | 920128 | PS |
| Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | 920117 | PS |
| Benedictus qui venturus est in nomine domini benediximus vobis de domo domini | 008414zc | GrV |
| Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vos de domo domini deus dominus et illuxit nobis | 008414f.1 | GrV |
| Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum | a07512 | Ca |
| Amen amen dico vobis dixit dominus Jesus turbis Judaeorum non me videbitis amodo donec dicatis Benedictus qui venit in nomine domini | 001370 | A |
| Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia | 002044 | A |
| Cum appropinquaret dominus Jerosolymam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos invenietis pullum asine alligatum super quem nemo hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vobis interrogaverit dicite ei opus domini est solventes adduxerunt ad Jesum imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebat et qui sequebantur clamabant osanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David osanna in excelsis miserere nobis fili David | h00747 | PRLG |
| Benedictio domini super vos benediximus vos in nomine domini | 200649 | A |