Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi...
Altissime Deus qui gubernas omnia caelos et arva regis magna potentia | In cujus namque manu sunt regna omnia | Gaudent et exsultent in sublimi gloria creatura tua | Te laudat cuncta polorum mira...
Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quia in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est