Nostra tuba Nunc tua clementia Christe regatur atque pia | Exaudi precamina te laudantia mente devota | Ita nam laus est tibi grata vox si quod nostra sonat conscientia canat | Quod ut omnibus proveniat indefesse divina precentur clementia | Quam quicumque digne meretur ea | Omnia semper ei salubria | Quibus sine humana cogitata non utilia | Relinquentes igitur itinera nimium lata | Angustam viam gradiamur quae nos patriam ducat ad almam | Haec enim sacra vestigia redemptori pio perplacita | Qui et nostra tempora pie disponat semper nosque protegat | Patriamque miserans ducat ad almam quae sine sine regnat | Canticaque ei nostra placeant per cuncta saecula
Fundamenta templi hujus sapientia dei fundavit in quo dominum caeli collaudant angeli si ruant venti et fluant flumina non possunt eam movere unquam fundata enim erant supra petram