Genre:
Full text:
Tulerunt lapides Judaei ut jacerent in eum Jesus autem abscondit se et exivit de templo
Feast:
CAO sources:
G E VHR
CAO:
5233
Full text | |
---|---|
002778A |
Exclamantes autem Judaei voce magna continuerunt aures suas et ejicientes beatum Stephanum extra civitatem lapidabant eum |
002835A |
Facta autem die ibat Jesus in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis alleluia |
002838A |
Facta sunt encaenia in Jerusalem et hiems erat et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis |
002993A |
Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus filius dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius alleluia |
003157A |
Ibat Jesus in civitatem quae dicitur Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae |
003157.1A |
Ibat Jesus in civitatem Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae |
003175A |
Illi autem homines videntes signa quae faciebat Jesus mirabantur et dicebant ad invicem quis est hic et maria oboediunt ei |
003485A |
Jesus autem cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit |
003486A |
Jesus autem transiens per medium illorum ibat |
003488A |
Jesus dum intraret Jerusalem commota est universa civitas dicens quis est hic populi autem dicebant hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae |