Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio...
O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur
O princeps apostolorum pie pastor ovium janitor aulae caelestis tibi paret ostium cui non praevalent portarum vectes infernalium tu ligandi tu solvendi tenes pontificium solve nos et caeli nobis...
Yventi confessor excelsi egregie plebis sacrae pontifex caelestis aulae consors gloriosissime esto Ticinensis coetus memor piissime quem tu docuisti omnes ut exsultemus tecum in caelis
Ave Maria gratia plena dominus tecum spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi quod enim ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei
O Maria Magdalena sume laudes lauda plena | Sume preces sume vota quae profundit plebs devota | Quae figurant vitia septem cardinalia | Exarserunt lacrima rei cordis intima | Tibi natatoria Christi...