Respice domine quia aruit terra rugent jumenta quoniam siccata sunt flumina quia defecerunt pascuae iam miserere domine ut excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua
Respice domine quia aruit terra rugiunt jumenta quia defecerunt pascuae et exsiccata sunt flumina jam miserere domine et excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua
Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitati sanctae | Quia mundi sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbras imaginis | Vi rationis cor signans angeli hominis | Ejus...
Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationis tuae | Et inmitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent...
Exsurge domine miserere nobis quia venit tempus miserendi timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam respice in orationes pauperum et ne spernas preces eorum
Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia
Inclina domine aurem tuam et audi respice de caelo et vide afflictionem populi tui exaudi domine propitiare domine intende ne tardaveris quia nomen sanctum tuum invocatur super nos alleluia
Inclina domine aurem tuam et audi respice de caelo et vide afflictionem populi tui exaudi domine intende ne tardaveris quia nomen tuum sanctum invocatum est super nos alleluia