Beatus es quia vere suscepisti baptismum et regeneratus es in nomine patris et filii et spiritus sancti propter quod tibi dico quia in hoc saeculo praesenti supervenient tibi tribulationes...
Perpetua mereamur gaudia paradisi in aula quam superna majestas claritate illustrat in qua phalanx angelica cum turma gaudet apostolica laureata et milia martyrum datur palma rosea veneranda exsultat...
Intercedatque cum omnibus caelestibus choris virgo Christi et dilecta deo amabilis beata N. quae respuens orbis caduca lucra contemplansque regnum flore florentem ac omnia aromata palmam virginitatis...
Justus virginitate clarus ut palma Joannes ornatus pudicitia floruit et ideo sicut cedrus paradisi nectare irrigatus undique modo plene eructavit arcana theoriae quae angeli vix valent percipere...
Non eris inter virgines fatuas dicit dominus sed eris inter virgines prudentes accipientes oleum laetitiae lampadibus suis obviantes obviaverunt sponso cum palma virginitatis
O felix meriti Maria quae resurgentem a mortuis dei filium videre meruisti prima pro cujus amore saeculi contempsisti blandimenta sedula nos apud ipsum quaesumus prece commenda
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis...
Martyr dei qui unicum patris sequendo filium victis triumphans hostibus victor fruens caelestibus | Tui precatus munere nostrum reatum dilue arcens mali contagium vitae repellens taedium | Soluta...