Regna terrae cantate deo alleluia psallite domino qui ascendit super caelos caelorum ad orientem ecce dabit vocem suam vocem virtutis alleluia alleluia
Ascendit deus in jubilo | Et dominus in voce tubae super caelos caelorum ad orientem | Captivam duxit formam nostram dedit hominibus felix donum | Ovem quae perierat ulnis suis eam vexit | Ad gregem illum ad supernas caulas eam duxit | O ineffabilis deus redemptor fortis aeternae gloriae Qui in personis trinus es et unus fateris in essentia | Qui non vis perire tuum quod creaveras plasma | Prolem in terra dilectum pro nobis direxeras | Ipse probra nostra tulit per stipitem et livore ejus nos sanati sumus | Resurrexit de sepulchro in aethera revolavit ad sidera alleluia | Ipsum enim expectamus inde judicem venientem ad supremum similiter sicut ascenderat