In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea |...
In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret | Eripe me de inimicis mei deus meus et ab insurgentibus in me libera me | Eripe me...
Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae | Deus deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea | In terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto...
Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum in te domine speravi non confundar in aeternum | In justitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me | Esto mihi in deum...
Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est...
In finem Psalmus David | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et...
Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum...
Cantemus domino gloriose enim honorificatus est | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meus dominus et factus est mihi in salute | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris...