Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur...
Salve mater salvatoris vas electum vas honoris vas misericordiae | Salve mater Jesu Christi salve digna quae fuisti ab angelo salutari | Salve fides spes et vita salve sacra margarita in corona regis...
Felix Clemens pontifex sedis sanctae Romae cum perambularet praedicans Christi sacra evangelia et convertens multos ad fidei magna tunc regis jussa praecipitatus est pelago maris unde cum Christo...
Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida regis porta o virgo sola Christi carissima suscipe pia nostra precamina quae nunc flagitant devota corda et ora nostra ut pura pectora sint...
Ut stella clarissima et ut Titan in astra fulgida velut luna pulcherrima inthronizata throno praefulgido amicta veste nivea cum stola persplendida circumtexta aureis bracteolis fulgidis Ceraunis...
Tria sunt munera pretiosa quae obtulerunt magi domino in die ista et habent in se divina mysteria in auro ut ostendatur regis potentia in thure sacerdotum magnum considera et in myrrha dominicam...
Benedictus est salvator sanitatis reparator Jesus Christus qui beatum Ladislaum sanitatum decoravit gratia qui mira potentia multis aegrotantibus pluribusque debilibus de salute desperatis mole...