O admirabile commercium creator generis humani animatum corpus sumens de virgine nasci dignatus est et procedens homo sine semine largitus est nobis suam deitatem
O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia...
Tua sunt haec Christe opera qui sanctos tuos ita glorificas ut etiam dignitatis gratiam in eis futuram praeire miraculis facias tu insignes evangelii praedicatores animalium caelestium admirabili...