Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam a deo paratam et audivi vocem de throno dicentem ecce tabernaculum dei cum hominibus et habitabit cum illis alleluia
Clematius igitur vir clarissimus vota quae debebat a fundamento templum sanctam erexit in quo et virginum venerantur merita et populorum laudantium deum concurrit frequentia alleluia
Sancta Walburgis gemma virginum nitidissima una reginarum summo regi assignatarum rogamus te per immortalem sponsum qui te in caelesti thalamo amplectitur coronatam ut pio interventu toto orbe...
Salus omnium populorum per crucem Christi facta est laetentur gentes plaudant manibus credentes quia rex noster per crucem suam saeculum triumphavit qui infernum vicit alleluia