Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum...
Hodie sanctus Benedictus per viam orientis tramitem videntibus discipulis caelum tetendit hodie erectis manibus inter verba orationis efflavit hodie in gloria ab angelis susceptus est
In tribulatione lapidum se prementium positus milia populi se circumdantis non timuit quia susceptorem suum Jesum ut eum salvum faceret exsurgere in caelum vidit