Alma redemptoris mater quae pervia caeli porta manes et stella maris succurre cadenti surgere qui curat populo tu quae genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem virgo prius ac posterius...
Ambulemus in tabernaculum domini adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus alleluia surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui...
Angelus autem domini descendit de caelo in custodia carceris et tetigit eum dicens famule dei Marce ecce nomen tuum in libro vitae adscriptum est alleluia
Aperi caelos tuos domine et vide afflictionem nostram circumdederunt nos gentes ad expugnandum nos sed tu domine extende bracchium tuum et libera animas nostras ne pereamus
Beata Agnes in medio flammarum expansis manibus orabat te deprecor venerande colende pater metuende quia per sanctum filium tuum minas evasi sacrilegi tyranni et carnis spurcitias immaculato calle...
Benedicat dominus cor et corpus tuum et det super benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini superte mittet angelum suum custodem qui custodiat te in omnibus viis tuis