Gloriosus confessor domini N. vitam angelicam gerens in terris speculum bonorum operum factus est mundo et ideo cum Christo jam sine fine gaudet in caelis
Laetare virgo Maria de te flos pulcher processit qui odore replet caelos fructu qui pascit angelos de cujus nube lux lucet talem nec ante caelum genuit nec post terra parturit habes ergo quo laeteris...
Magna vox laude sonora te decet per omnia quo poli chorea gaudet aucta tali compare terra plaudit et resultat digna tanto praesule o sacer Lamberte martyr nostra vota suscipe
O pietas immensa dei bonitasque perennis peccatrix mulier fit regni perpetis heres gaudet quae flevit gaudendi fine carebit impetret haec miseris aeternae dona quietis