Deus fortis judex et misericors qui in me spiraculum vitae spirasti et tuo pretioso sanguine redemisti licet quidem peccaverim tamen te non negavi invoco te exaudi me et libera me de ministris...
Occurrerunt Maria et Martha ad Jesum dicentes domine domine si hic fuisses Lazarus non esset mortuus respondens Jesus Martha si credideris videbis gloriam dei
Sancte dei pretiose protomartyr Stephane qui virtute caritatis circumfultus undique dominum pro inimico exorasti populo funde preces pro devoto tibi nunc collegio
Sancte dei et pretiose confessor Willibalde qui virtute caritatis circumfultus gemine dominum deum tuum toto corde et proximum sicut te ipsum dilexisti funde preces pro devoto tibi hoc collegio
Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis alleluia altitudo tua similis est palmae insufficienti in plenitudine caritatis alleluia alleluia alleluia
Aurea luce et decore roseo lux lucis omne perfudisti saeculum decorans caelos inclyto martyrio hac sacra die quae dat reis veniam | Janitor caeli doctor orbis pariter judices saecli vera mundi lumina...