Ecce te Christe tibi cara semper te redemptorem omnium potentem supplici poscit pietate patrem turba praecantum | Hic sacra ut sedis tua sempiterna perpetim constet maneatque nostris proxima culpis...
Ecce annuntio christicolae magnum gaudium | Quod erit universae terrae omnique populo | Es quia nobis natus mundi salvator hodie | Virgo quem peperit divinitus non hominis ex semine | Olim nuntiavit...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit
O admirabile commercium creator generis humani animatum corpus sumens de virgine nasci dignatus est et procedens homo sine semine largitus est nobis suam deitatem