In domo Domini justi fulgebunt sicut sol in regno aeterno amicti sunt stolis albis et palmae in manibus eorum et regnabunt in aeternum ante Dominum JUSTUS
Ante diem festum paschae sciens Jesus quia ejus hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem et cena facta surrexit linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum venit...
Cunctorum dominus sit in aeternum benedictus qui pietate sua de noctis valle profunda transtulit in regnum caelesti lumine plenum quam sibi per veniam sacraverat ante Mariam
Dum transisset Maria mater domini de hoc mundo apostoli lacrimas fundebant prae gaudio jam pergis gloriosa ante conspectum domini intercede pro nobis ad dominum
Ego sum alpha et o. primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculi vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt propter vos flagellis caesus sum...