Genre: 
Full text: 
Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te
Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online);