Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam | Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur | Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens | Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens | Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio | Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine
Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando vivimus deo | Protecti paschae vespere a devastante angelo erepti de durissimo pharaonis imperio | Jam pascha nostrum Christus est qui immolatus agnus est sinceritatis azyma caro ejus oblata est | O vera digna hostia per quam fracta sunt tartara redempta plebs reddito vitae praemio | Consurgit Christus tumulo victor reddit de barathro tyrannum trudens vinculo et reserans paradisum | Quaesumus auctor omnium in hoc paschali gaudio ab omni mortis impetu tuum defende populum | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patrem et sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen
Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | Scandens tribunal dexterae patris potestas omnium collata est Jesu caelitus quae non erat humanitus | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectet genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum rubente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum verbo concepit filium | Enixa est puerpera quem Gabriel praedixerat quem matris alvo gestiens clausus Joannes senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit parvoque lacte pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Gloria tibi domine gloria qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula
Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae scadens tribunal dexterae patris potestas omnium collata Jesu caelitus quae non erat humanitus ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jan subdita tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro tu Christe nostrum gaudium manens olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et sancto spiritu In sempiterna saecula