Domine ne taceas neque quiescas quia dixerunt inimici nostri disperdam eos de gente et non memoretur nomen eorum ultra amplius tu autem domine pone illos stipulam ante faciem venti ut sciant quia tu es deus solus
Canticum Psalmi Asaph | Deus quis similis erit tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui sonuerunt et qui oderunt te extulerunt caput | Super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel ultra | Quoniam cogitaverunt unanimiter simul adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur venit cum illis facti sunt in adjutorium filiis Lot | Fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum | Qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburit silvam et sicut flamma comburens montes | Ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum domine | Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus in omni terra
Deus quis similis tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui domine sonuerunt et qui oderunt levaverunt caput | In plebem tuam adversum te cogitaverunt consilium cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel amplius | Quoniam cogitaverunt consilium in unum adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur simul venit cum illis facti sunt in susceptione filiis Loth | Fac illis deus sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt sicut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburet silvam velut sicut flamma comburens montes ita persequeris eos in tempestate tua et in ira tua conturbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerant nomen tuum domine | Confundantur et turbetur in saeculum saeculi et revereantur et pereant in aeternum et in saeculum saeculi | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram