Dum famis inopia tristes fratres cerneret beatus Benedictus per prophetiae spiritus eos admonuit hodie minus habetis crastina vero abundanter habebitis
Ego sum alpha et o. primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculi vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt propter vos flagellis caesus sum...
Interrogatus a Judaeis dominus si licet censum dari Caesari respondit Jesus et dixit reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt dei deo alleluia
Pater juste mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hi cognoverunt quia tu me misisti et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis