Genre: 
Full text: 
En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit quae collum tumidi conterat aspidis ac Adae genus erigat | Alternis igitur jam chorus efferat exultans animo vocibus angelum humano generi qui nova tempora et caeli bona nuntiat | Sed quae vox hominum promere sufficit quae mundo Gabriel munera conferat sanctas hic animas quas deus advocat laetus ducit in aethera | Te princeps igitur inclyte quae sumus pro nobis miseris poscito gratiam fac et propitium qui valet omnia nobis ut veniam afferat | Amen