a02127

Full text: 
In diebus illis vidi supra montem Sion agnum stantem et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis et cantabant quasi canticum novum ante sedem dei et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hi sequuntur agnum quocumque jerit hi empti sunt ex hominibus primitiae deo et agno et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula enim sunt ante thronum dei
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network