a02680

Full text: 
O singularis hostia Christe cunctorum venia fons salutis et gratiae lux et caput ecclesiae | Attende nostra cantica qui de fauce tyrannica nos in cruce libramine fuso Christi sanguine | Nos ergo clemens respice rejecto carnis obice ceptumque tuum perfice precibus sanctae Monicae | Ex cuius carne genitus singularis scientiae dispensatorum inclitum pervidisti ecclesiae | Huius virtutum merito et tuo beneplacito detur hi nobis venia et futuro gloria | Mundi salvator unice a summo caeli apice nos tuos servos respice optentum sanctae Monicae | Quae ab annis infantiae iter sequence justitiae omni virtutum generetuo perfulsit munere | Nos ab illius gratiam hanc agentes memoriam ore et corde pitius eius salvare precibus
Genre: 
Feast: 
Fulltext source: 
F-Pnm Lat.11411 ff.37-38 (fragment)

Concordances in the Cantus Index network