Tota pulchra es amica mea et macula non est in te veni de Libano sponsa mea veni de Libano veni coronaberis de capite amata de vertice Seir Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
Tota pulchra es amica mea et macula non est in te favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua odor unguentorum tuorum super omnia aromata jam enim hiems transiit imber abiit et recessit flores apparuerunt vineae florentes odorem dederunt et vox turturis audita est in terra nostra surge propera amica mea veni de Libano veni coronaberis
Tota pulchra es amica mea oculi tui columbarum genae tuae sicut granum mali punici labia tua ut vitta coccinea veni veni veni dilecta mea pulchra es et macula non est in te
Tota pulchra es amica mea oculi tui columbarum capilli tui sicut greges caprarum genae tuae ut granum mali punici labia tua ut victa coccinea veni veni veni dilecta tota pulchra es et macula non est in te
Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia
Ibo mihi ad montem myrrhae et ad collem Libani et loquar sponsae meae tota speciosa es proxima mea et macula non est in te veni a Libano veni et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum a montibus leopardorum alleluia
Ibo mihi ad montem myrrhae et ad colles Libani et loquar sponsae meae tota speciosa es amica mea et macula non est in te veni a Libano sponsa veni a Libano veniens et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum a montibus leopardorum