Full text:
Gentis Hispanae pater atque doctor digna praeclari soboles Severi digne Leandri similisque sancta indole frater | Dum tuas curat soror alma cunas lucida examen veniens ab aethra vidit infantis nitidis liquare mella labellis | Dulce facundi fuit hoc leporis atque doctrinae specimen supernae qua pios pascis stimulisque sontes pungis acutis | Pungis infectum genus Arianae pestis ultores minitantis ignes nec furor regum juvenis resistit fortibus ausis | Praesul instauras fidei triumphum perfidos ejus quoque perduelles pellis Hispanis pavidos ab oris fulmine linguae | O pater cleri populique pastor orphanis tutor viduis levamen virginum custos monachis severae regula vitae | Nunc in excelso residens Olympo sidus o nostrae columenque gentis compari priscis fidei magistris luce refulges | Sis memor cari gregis et patronus esto ad aeternam triadem precamur cuncta cui dignas resonent per orbem saecula laudes
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-E 112-II-56
Notes:
Hymn for Vespers on Feast of Saint Isidore of Seville (April 4) attributed to Francisco Pacheco (1535-1599). Text in Officia propria Sanctorum Hispalen. Ecclesiae (1591) pages 10 ff
- Log in to post comments