a03105

Full text: 
Aeterne sol qui lumine creata comples omnia suprema lux et mentium te corda nostra concinunt | Tuo fovente spiritu hic viva luminaria fulsere per quae saeculis patent salutis semitae | Quod verba missa caelitus nativa mens quod exhibet per hos ministros gratiae novo nitore claruit | Horum coronae particeps doctrina honestus lucida hic vir beatus splenduit quem praedicamus laudibus | Ipso favente quaesumus nobis deus percurrere da veritatis tramitem possimus ut te consequi | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum
Genre: 
Fulltext source: 
Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 303

Concordances in the Cantus Index network