Full text:
CHriste pastorum caput atque princeps gestiens hujus celebrare festum debitas sacro pia turba psallit carmine laudes | Quas oves Petro dederas ovile orbis ut totus fieret sacratum hic tuo nutu positus supremo culmine rexit | Strenuum bello pugilem superni chrismatis pleno tuus unxit intus Spiritus dono posuitque sanctam pascere gentem | Hunc tibi electum faciens ministrum ac sacerdotem socians dedisti dux ut astaret populo fidelis ac bonus altor | Hic gregis ductor fuit atque forma lux erat caeco misero levamen providus cunctis pater omnibusque omnia factus | Christe qui sanctis meritam coronam reddis in caelis docili magistrum fac sequi vita similique tandem fine potiri | Aequa laus summum celebret parentem teque salvator pie rex per aevum Spiritus Sancti resonet per omnem gloria mundum
Genre:
Fulltext source:
Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 290
Notes:
Hic hymnus in hoc libro pro commune pastorum ponitur
- Log in to post comments