a03365

Full text: 
Claris conjubila Gallia laudibus laeteris Benedicti patris ossibus felix quae gremio condita proprio servas membra celebria | Miris Italia fulserat actibus gallos irradiat corpore mortuus signis ad tumulum crebrius emicat illustrans patriam novam | Hinc vatum veterum facta resuscitat morti quod libuit mortuus imperat exstinctum propriis ossibus excitat o quam mira potentia| Jam caelo residens o pater optime divinis famulos imbue regulis angustum per iter scandere largiens dona regna perennia | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia psallentum placide suscipe cantica votis voce precantia
Genre: 
Feast: 
Fulltext source: 
Antiphonale Solesmense 1935, p. 1035
Notes: 

A Petro Venerabilis compositus esse

Concordances in the Cantus Index network