Full text:
Implente munus debitum Joanne rerum conditor Jordane mersus hac die aquam lavando diluit | Non ipse mundari volens de ventre natus virginis peccata sed mortalium suo lavacro tollere | Dicente patre quod meus dilectus hic est filius sumente sancto spiritu formam columbae caelitus | Hoc mystico sub nomine micat salus ecclesiae persona trina commanet unus deus per omnia | O Christe vita veritas tibi sit omnis gloria quem patris atque spiritus splendor revelat caelitus
Genre:
Feast:
Fulltext source:
Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 45
- Log in to post comments