Full text:
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio sanguinis rex tale damnum lux rependit longior | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria
Similar chant ID:
a06750
Fulltext source:
E-Mn MSS/10001, f. 128r
- Log in to post comments